| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | Propositio 52 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
51a Data coni sectione, ducere tangentem, quae ad ductam diametrum per punctum tactus aequalem angulum contineat dato acuto.
// Oportet utique ducere tangentem, quae cum diametro ducta per punctum tactus angulum contineat aequalem angulo d. // Ducatur per praemissam, tangens ag faciens cum axi bg angulum agb aequalem angulo d. [A:59r] Et per punctum tactus a ducatur ea parallelus ipsi bg. // Quae per 46am praemissi diameter erit faciens angulum eag ipsi angulo agb coalterno coalterno3 et perinde ipsi d angulo dato aequalem: sicut proponitur.
// Exponatur quaedam linea hk super quam costituitur5 circuli portio htk6 suscipiens angulum aequalem angulo egz per 31am 3ii Euclidis. // Et hk per medium divisa in puncto l ponatur ipsi d angulo aequalis angulus klt. // Et coniungantur ht tk. // Quibus peractis, ponatur ipsi htl angulo [S:78] aequalis angulus ega. // Coincidet autem ga sectioni, per 2am huius: coincidat apud a. // Et fiat ipsi d angulo sive ipsi klt aequalis angulus gaz et ducatur za donec ipsi ge occurrat apud e. // Erit enim
SCHOLIUM
Superest nunc idem problema in data ellipsi absolvere. Sed quoniam, in ellipsi non ad omnem datum acutum angulum licet ducere diametrum ad tangentem8, quemadmodum in parabola, et hyperbola licebat; propterea ad determinandum angulum acutum minimum, ad quem in proposita ellipsi diameter incidit hoc est incidere potest tangenti, praemittenda sunt lemmata quaedam quae quidem non solum tanquam praeambula, sed etiam ut theoremata et necessaria et iucunda scitu venient9.
1. Circulus, cuius diameter est minor axium ellipseos, totus intra sectionem cadit.
// Dico iam quod circulus dbg totus cadit intra ellipsim. // Sit enim recta, ad11 possunt ordinatae [A:59v] ad bg ipsa be ad rectos ipsi bg. // Et coniungatur eg.// Eritque per 13am12 be maior quam bg. // Quandoquidem maior axis est medius proportionalis inter gb be. // Capiatur itaque quodvis punctum in periferia circuli, quod sit d per quod ordinate ducatur adzh secans ellipsim apud a axim apud z ipsamque ge apud h13.
// Eritque maior zh quam zg quoniam be maior quam bg. // Quare, cum per 13am praecedentis az possit // Et similiter ostendam quod omnia puncta et ideo tota periferia circuli cadit intra ellipsim demptis solum punctis b g contactuum. // Quod erat demonstrandum. 2. Circulus, cuius diameter est maior axium ellipseos, totus extra sectionem cadit.
// Sit enim recta, ad quam possunt15 ordinatae ad axis bg ipsa be ad rectos ipsi bg. Et coniungatur eg. // [S:79]Eritque, per 13am praemissi be minor, quam bg. // Quandoquidem minor axis est medius proportionalis inter gb be. // Capiatur itaque quodvis punctum in periferia circuli, quod sit d per quod ordinate ducatur dazh secans ellipsim apud a axim apud z ipsamque eg apud h.
// Eritque minor zh quam zg quoniam be minor quam bg. // Quare cum per 13am praecedentis az possit Quod fuit demonstrandum. 3. Angulus supra minorem axium ellipsis ad periferiam constitutus acutus est. Sit ellipsis abg. // Cuius minor axis ag. // Angulus ad periferiam abg. Dico iam quod acutus est angulus abg. // [A:60r]
4. Angulus supra maiorem axium ellipsis ad periferiam positus obtusus est. Sit ellipsis ab17 g cuius maior axium ag. // Angulus ad periferiam ab18 g. // Dico iam quod obtusus est angulus ab19 g. // Siquidem per 2um praemissorum lemmatum circulus, cuius diameter ag cadit extra sectionem. // Igitur utravis linearum ab20 b21g producta incidet circulo extra sectionem.
// Quod est demonstrandum. 5. In triangulo rectilineo ductae lineae penes minus laterum includunt de maiori maius spatium eo, quo differunt: actae vero penes maius laterum intercipiunt de minori minus eo, quo differunt, hoc est, quo longior acta excedit breviorem.
// Unde patet quod // Et quoniam dl aequalis34 ipsi tk. // Ideo tk minus quam lz.// Quod est reliquum ex iis35, quae demonstranda proponuntur. [A:60v] [S:80] 6. Circulus in ellipsi per axis minoris extrema et verticem ductus secat ellipsim in ipsis extremis et in ipso vertice tangit, inceditque a tactu ad sectiones extra ellipsim, deinceps intra ellipsim.
// Dico iam quod circulus abgz secat ellipsim apud a g puncta: tangitque apud b. // Quodque periferia abg incedit37 extra ellipsim: residua vero azg intra ellipsim.
// Sit enim recta, ad quam possunt ordinatae ad diametrum bd ipsa bh et connectatur dh. // Eritque bh minor quam bd quandoquidem ag minor axis est medius proportionalis inter db bh. // Deinde capiatur in periferia circulari abg punctum quodvis, utpote t et ordinata ducatur ad diametrum bd linea tklm secans ellipsim quidem apud k axim bd apud l ipsamque hd apud m. // Ipsa autem dh secet axim ag apud n. // Iamque per praemissum lemma, erit erit38 excessus lm super en minor quam linea le. // Sed en aequalis ez cum per 34am 3ii Euclidis ae possit // Ergo tl42 longior43 quam kl. // Quare punctum periferiae circularis t est extra ellipsim. // Et similiter ostendam quod omnia puncta circularis periferiae abg et perinde tota periferia est extra ellipsim excepto puncto b contactus. // Non aliter ostendam quod periferia azg intra ellipsim cadit. // Quodvis44 utrumque manifestum sit ex conditione ellipticae, ac circularis portionis proportionis45 // Quod quidem fuerat demonstrandum. 7. Circulus in ellipsi per axis maioris extrema, et verticem descriptus secat ellipsim in ipsis extremis: tangit autem in ipso vertice: inceditque a tactu ad sectiones intra ellipsim, deinceps extra. Sit ellipsis abg46 .// Cuius axes ag maior bd minor se vicissim secantes apud e. // Circulus autem describatur incedens per puncta a b g hucusque praeter figuras [[Ta?]] 27 [[Mai]] 154747 qui sit abgz. // Dico iam quod circulus [A:61r] abgz secat ellipsim apud a g puncta: tangitque apud b. // Quodque periferia circuli abg incedit intra ellipsim: residua vero azg extra ellipsim48. // Sit enim recta, ad quam possunt ordinatae ad transversam bd sive axim, ipsa bh et connectatur dh. // Eritque bh maior quam bd quandoquidem ag maior axis est medius proportionalis inter db bh. // Deinde capiatur in periferia circulari abg punctum quodvis utpote t et ordinate ducatur ad diametrum bd linea ktlm49 secans ellipsim quidem50 apud k axim autem bd apud l ipsamque hd apud m. // Ipsa autem dh secet axim ag productum apud n.
// Iamque per antepraemissum lemma, excessus lm super en maior51 quam linea le. // Sed en aequalis ez cum per 34am 3ii Euclidis ae possit
// Igitur lz minor52, quam lm. // Verum per 34am 3ii Eu[S:81]clidis tl potest // Ergo tl brevior53, quam kl. // Quare punctum periferiae circularis t est intra ellipsim. // Et similiter ostendam quod omnia puncta circularis periferiae abg et perinde ipsa periferia tota est intra ellipsim excepto puncto b contactus. // Nec secus demonstrabo quod periferia residua azg extra ellipsim cadit. // Quamvis utrumque manifestum sit ex conditione figurarum. // Quod erat demonstrandum.
8. Angulorum in ellipsi supra minorem axium constitutorum ad periferiam minimus est, qui ad verticem sectionis. Sit ellipsis abg cuius minor axis ag. // Vertex, hoc est extremum maioris axis sit b. // Angulus abg ad verticem. // Et angulus adg ad aliud quodvis periferiae punctum, positus. // Dico quod minor est angulus abg angulo adg. // Nam per antepraemissum lemma, circularis periferia, quae [A:61v] per puncta a b g describitur, cadit extra ellipsim, excepto puncto tactus b. // Igitur gd producta incidet circulo extra ellipsim: // incidat ad punctum e et coniungatur ae. // Eruntque, per 20am 3ii Euclidis anguli abg aeg aequales in eadem videlicet circuli portione constituti. // Verum angulus adg maior54 angulo aeg sibi intrinsecus opposito. // Ergo et idem adg angulus maior angulo abg verticali. // Cum autem anguli quicumque ad periferiam abd positi non sint iam55 in periferia circularis portionis sed ellipticae, omnino different56 inter se. // Quare et ipse angulus verticalis et minor unoquoque reliquorum, et omnium minimus dicetur. // Quod erat demonstrandum.
Sit ellipsis abg. // Cuius maior axis ag. // Vertex hoc est extremum minoris axis b. // Angulus abg ad verticem. // Et angulus adg ad quodvis relictum periferiae punctum positus. // Dico iam, quod maior est angulus abg ipso adg angulo. // Nam, per antepraemissum lemma, circularis periferia, quae per puncta a b g deducitur, cadit intra ellipsim, excepto ipso tactus puncto b. // Igitur circulus incidet ipsi gd apud aliquod punctum in segmento dz. // Incidat ad e punctum. // Et coniungatur ae. // Eruntque, per 20am 3ii Euclidis anguli abg aeg invicem aequales in eadem scilicet circuli portione positi. // Sed angulus aeg maior angulo ab57 g intrinseco. // Ergo et abg abg58 maior erit eodem adg angulo. // Cum autem anguli quilibet ad periferiam adb positi inter se differant, quandoquidem non in circularis sed elliptica portione sunt positi. // Iam ipse angulus verticalis est maior unoquoque reliquorum et maximus omnium erit. // Quod erat demonstrandum. [A:62r] 10. In data ellipsi supra minorem axim angulum dato acuto aequalem ad periferiam constituere. // Oportet utique datum angulum acutum non esse minorem angulo verticali.
// Oportet supra axem ag ad periferiam ellipsis angulum angulo d aequalem constituere. // Necesse est autem angulum d angulo verticali supra ag axim ad verticem posito [S:82] non esse minorem. // Secus enim problema esset impossibile, per antepraemissum lemma, quandoquidem angulo verticali in ellipsi supra minorem axim posito minor non datur. // Sit itaque totalis angulus ed rectus: hoc est, ut datus acutus d una cum angulo e rectum angulum conficiat. // Et a puncto a ipsi ag ad rectos excitetur az indefinita: cui occurrat ipsa gz faciens scilicet angulum agz aequalem angulo e. // Et quoniam anguli agz azg conficiunt rectum: et ipse ed totalis rectus. Demptis iam utrinque angulis agz et e supersunt anguli azg et d invicem aequales. // Deducatur itaque, per 5am 4i Euclidis, circulus circa triangulum azg59. // Qui omnino secabit periferiam ellipsis cum punctum z sit extra periferiam ellipsis per 17am praemissi: et angulus azg sit maior angulo verticali. Secet in punctis bh. // Quorum alterum coniungatur cum ag60 punctis: // eritque per 20am 3ii Euclidis angulus abg aequalis angulo azg et perinde angulo d et supra axim minorem ellipsis ad periferiam positus. // Quod faciendum proponebatur. 11. In data ellipsi supra maiorem axim angulum dato obtuso aequalem ad periferiam constituere.
Sit data ellipsis abg. // Cuius axis maior sit ag. // Datus angulus obtusus ed totalis, ita ut d sit rectus. // Oportet super axim ag angulum angulo ed aequalem ad periferiam ellipsis costituere. // Necesse est autem angulum ed angulo verticali supra ag axim ad verticem posito non esse minorem61: secus enim problema esset impossibile, quandoquidem, per antepraemissum lemma, [A:62v] angulo verticali, in ellipsi supra maiorem axim posito maior62 non datur in periferia.
// Et connectatur ah quae, per 32am praemissi, secabit periferiam ellipsis: secet in puncto z et connectatur gz. // Eritque angulus azg aequalis duobus intrinsecis, angulo scilicet ahg recto, et angulo hgz et perinde minor erit angulo totali ed qui constat ex d recto et ex angulo e qui est aequalis ipsi agh minor inquam in angulo agz. // Fiat itaque ipsi angulo agz aequalis angulus zat ut scilicet at apud t punctum ipsi zg coincidat. // Eritque angulus atg maior angulo azg intrinseco in angulo zat. // Et tantumdem maior fuit angulus totalis ed ipso eodem angulo azg hoc est in angulo agz. // Aequalis ergo erit angulus ed datus angulo atg.
// Describatur igitur, per 5am 4i Euclidis circa // Secet itaque periferiam circuli, per a t g puncta incedens66 periferiam67 ellipsis apud b k puncta. // Quarum alterum b coniungatur cum a g punctis. // Eritque, per 20am 3ii angulus abg angulo atg et ideo ipsi angulo ed totali dato aequalis, et super axim maiorem ag ad periferiam ellipsis positus. // Quod faciendum proponebatur.
SCHOLIUM
Notandum quod in praemissa, circulus descriptus per puncta a b g semper habet centrum in axi maiore ellipsis: in praesenti autem circulus incedens per a t g puncta [S:83] semper habet centrum in axi minore, si opus est, extra producto: et ideo tam in praemissa, quam in praesenti [A:63r] propositione, talis circulis semper secat ellipsim apud quatuor puncta hoc est apud ipsa a g axis extrema et apud alia duo puncta. // Quod quidem ex ipsa aequalitate linearum et angulorum apud68 sectionum puncta in portione circuli constitutorum manifestum est. // Oportet enim circularis portionis periferiam incedere per angulos aequales in elliptica periferia positos et perinde in ipsis angulis ipsam ellipsim secare. // Unde necesse est in praecedenti, ut periferia circularis azb secet ellipsim apud puncta b h in quibus anguli in ellipsis periferia super axim ag positi sunt aequales. // In praesenti autem propositione, necesse est, ut periferia circularis atb secet ellipsim apud puncta b k in quibus anguli in ellipsis periferia super axim ag constituti sunt aequales. Quod autem tales anguli sunt69 aequales, patet, quoniam ipsa puncta in quibus sunt, aeque remota sunt ab extremis axis ag item quoniam ab ipsis punctis ordinatae ad axim aequalia segmenta hinc et inde abscindunt ex70 axi: et ipsae sunt aequales. // Et vice versa ex aequalitate angulorum arguitur aequalitas linearum. // Unde sicut in praecedenti propositione, angulus super axim ag ag71 minorem ad periferiam ellipsis ab positus maior est angulo abg et ipse angulus abg maior angulo verticali: et verticalis omnium minimus: ita in praesenti propositione, angulus azg minor est angulo abg et angulus abg minor angulo verticali: et verticalis omnium maximus. Unde manifestum est, quod angulorum in ellipsi super minorem axim ad ad72 periferiam positorum, qui propinquior est verticali, minor est: super axim vero maiorem positorum, vicinior verticali, maior. // Preaterea notandum quod anguli in ellipsi non super axes, sed super alias diametros ad periferiam constituti possunt esse obtusi, recti, et acuti. Namque deducto semicirculo super diametrum ipsam, angulus super diametrum ad punctum, in quo semicirculus ellipsim secat, positus rectus est per 29am73 3ii Euclidis unde angulus ad periferiam ellipsis intra semicirculum clausam, obtusus74: ad residuam, quae semicirculum excedit, constitutus, acutus erit. // Anguli autem in ellipsi neque super axes, neque super diametros, sed super alias ordinate ductas, sive chordas ad75 periferiam locati variantur iuxta qualitatem assumptae periferiae. [A:63v] 12. In ellipsi diameter, aequidistans lineae connectenti axium extrema, est illa, quae omnium diametrorum maxime obliqua incidit tangenti sectionem apud ipsum tactum, suisque ordinate ductis in sectionem.
// Dico iam quod diameter zeh omnium diametrorum obliquissime secat suas ordinatas. // Agatur enim, per 49am huius khl tangens sectionem apud h. // Et coniungatur bg secans ipsam eh apud t. // Eritque bg bifariam secta apud t per 2am 6i Euclidis. Cum et aequidistans ipsi ab bifariam secet ag apud e. // Quare per 6am huius kl tangens aequidistabit ipsi bg et perinde ambae ordinate ductae sunt ad ipsam zh diametrum. // Ostendendum est igitur quod zh maxime inter diametros obliqua incidit ipsis kl bg ordinatis. // Coniunctis enim gd da erunt opposita triangula aequilatera et aequiangula invicem. // Et ob id parallelogrammum erit abgd rhombus scilicet. // Et propter aequidistantiam linearum anguli lht bte iam inter se aequales, singuli aequales erunt et78 angulo bgd. // Sed, per 8um lemmatum79 , angulus bgd minimus est, dum ad verticem, hoc est ad extremum axis ag consistit. // Igitur et anguli lht bte (quippe qui semper quantitatem anguli bgd propter aequidistantiam linearum, concomitantium) minimi sunt, dum zh80 ipsis ab gd axium extrema connectentibus aequidistat. // Et ideo tunc zh maxime oblique incidit ipsis bg kl ordinate ductis.// [S:84] // Vel sic, quoniam, per 9um lemmatum , angulus abg maximus est, dum apud verticem, id est ad extremum db axis consistit; propterea ipsi anguli thk etg singuli iam81 semper aequales angulo abg maximi sunt, dum zh diameter ipsis ab gd axium extrema connectentibus aequidistat. // Quod demonstrandum proponitur. [A:64r]
SCHOLIUM
Et ideo diameter, maxime oblique incidens tangenti incidit ad duos angulos parallelogrammi habentis angulos maxime acutos, et maxime obtusos, et axes sectionis pro diametris82.
Sic, lemmatis his praemissis, negotium circa angulos in ellipsi factos optime discussum est, et brevissime singula demonstrata. Quorum quidem vix particulam, et eam obscurissime tetigerat Apollonius.
Quibus fundamentis iactis, ultimum secundi libelli Conicorum problema non minus facile, quam breviter effectum dabimus.
|
| Inizio della pagina |
-> |