F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus Propositio 13
<- App. -> <- = ->

12a Si penes non tangentes1 a quodam puncto in sectione duae lineae ad ipsas non tangentes2 ducantur: et rursus ab alio puncto in sectione his aequidistantes similiter nontangentibus incidant; rectangulum sub his contentum aequale erit rectangulo sub illis contento.

Sit hyperbole hd. // non tangentes3 ab bg. // Et a duobus punctis utcumque in sectione relictis h d singulis agantur binae non tangentibus4 aequidistantes. Videlicet hc dz aequidistantes [A:44r] ipsi ab et5 ht de aequidistantes ipsi bg.

figura 1
// Dico iam quod

rettangolo edz aequale est rettangolo thc.

// Coniungatur enim dh quae producta, per 8am huius, coincidet6 non tangentibus7 coincidat apud a g.

// Eritque per 10am huius sive per 8am rettangolo adg aequale rettangolo gha.

// Quare, per 15am Sexti Euclidis sicut ah ad ad sic dg ad gh.

// Verum propter aequidistantiam linearum et triangolo triangololorum similitudinem, sicut ah ad ad sic th ad ed. Itemque sicut dg ad gh sic8 dz ad hc.

// Igitur sicut dz ad hc sic th ad ed. // Quare per 15am Sexti9 rettangolo edz aequale est rettangolo thc.

// Quod quidem proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->