F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus Propositio 14
<- App. -> <- = ->

13am Si in1 segregato loco sub non2 tangentibus et sectione3 aequidistans ducatur quaedam linea alteri non tangentium, coincidet sectioni ad unum solum punctum.

figura 1
Sit hyperbole ch. // non tangentes4 ba ag. // Et per utcumque relictum punctum5 inter sectionem et non tangentes6 agatur ez penes ipsam ab.

// Dico iam quod

ez producta coincidet sectioni ad unum solum punctum.

// Si enim possibile est, non coincidat: et per contingens in sectione punctum h agantur hg ht non tangentibus7 paralleli: ponaturque rettangololo ght aequale rectangulum aez et coniungatur az et producatur. Coincidet autem sectioni per 2am huius. Coincidat apud c et per c [S:59] agantur cd cl non tangentibus paralleli: compleaturque rettangolo8 dl.

// Eritque per praecedentem, rettangolo9 lcd aequale rettangolo ght. // Fuit autem rettangolo ght aequale rettangolo aez. // Igitur rettangolo10 aez aequale rettangolo lcd pars scilicet toti. Quod est impossibile. // Coincidet ergo ez sectioni. // Coincidat ad m.

// Dico quod ad aliud punctum, quam m non coincidet.

// Si enim possibile est coincidat et apud n et agantur mx nb penes ag. // Eritque per praemissam rettangolo emx aequale rettangolo11 enb pars toti: quod est impossibile. // Non igitur ez ad aliud, quam m punctum coincidet sectioni.

// Vel sic agantur paralleli omp kng eritque per 34am primi Euclidis om aequalis kn sed ng maior12 quam mp ergo rettangolo kng maius rettangolo omp quod est impossibile per 10am huius. Sunt enim aequalia. Quare non coincidet [A:44v] ez13 sectioni ad aliud quam m locum14: sicut proponebatur demonstrandum.

figura 2
Manifestum est igitur ex prae senti propositione, et ex addita post tertiam huius libelli, quod omnis linea intra non coincidentes et alteri non coincidentium aequidistans deducta in uno tantum puncto coincidit hyperbolae15.

Inizio della pagina
->