F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 31
<- App. -> <- = ->

THEOREMA XXXI

1 Si in cavum speculum a signo quopiam[C:21v] tres radii incidant, unus quidem per centrum, duo vero a centro inaequaliter remoti, horum qui remotior est, inferius cum eo, qui per centrum, concurret.

figura 1

2 In cavum speculum1 AB a signo C cadant radii CD, in quo centrum speculi E, at2 CF, CG inaequaliter a centro remoti; sitque3 remotior CG, et CF reflectatur ad CD in signo H. Aio quod CG4 reflexus infra signum H ipsi CD5 concurret. Connectatur6 enim GH, et a centro E cadant7 ad ipsas CF et CG perpendiculares8 EK et EL. Deinde ipsis FH et GH9 productis occurrant perpendiculares EM10 et EN, atque ab ipsis11 F et G signis exeant tandem ipsi CD perpendiculares FP et GO. Eritque maior ipsius CF ad CE ratio quam12 ipsius GC ad CE, per 8 V13. Sed propter triangulorum14 similitudinem FCP15, ECK, ut CF ad FP, sic CE ad EK, per 4 VI. Ergo alternando per 16 V sicut CF16 ad CE, sic FP ad EK17 et ideo ad EM, quandoquidem EK et EM18, propter aequos inflexionum angulos AFK et MFB, aequas sibi invicem esse necesse est.19 Et20 sicut GC ad CE, sic GO ad EL. Ergo maior est [S:26]FP ad EM quam GO ad EL.[C:22r] Et ideo21 propter triangulorum 22 similitudinem maior FH ad HE quam GO ad EL. Sed GH maior est quam FH. Ergo a fortiori GH ad HE maior quam GO ad EL. Et ideo23 propter similitudinem triangulorum, GO ad EN maior quam GO ad EL. Quare maior est EL quam EN. Unde necesse fiet24, ut maior sit angulus HGB quam angulus CGA25.26 Quamobrem CG reflectetur ad CD infra signum H.

figura 2

3 Quod si contingerit27 EH ipsi HG perpendicularem esse, ut in secunda descriptione, similiter ostendemus quod maior GH ad HE quam GH ad EL. Et ideo28 maiorem esse EL quam EH. Quare eadem, qua supra, ratione CG radius29 ad CD concurret infra signum H.

figura 3

4 Quod si contigerit EH ipsi FH perpendicularem esse, ut in tertia figura, tunc, quoniam EK et EH propter aequos inflexionum angulos aequales sunt; et EL maior quam EK; ipsa vero EH maior quam EN, ideo maior est EL quam EN. Et ideo30 sicut antea CG ad CD infra signum H reflectetur.

figura 4

5 Si vero perpendiculares EM et EN, ut in quarta figura a partibus F, G ceciderint, tunc, quoniam EK et EN per hypoth. aequales; et EK minor quam EL; sed EM maior quam EN31, ideo maior[C:22v] erit EL quam EN. Quare ut prius CG ad CD infra signum H reflectetur.

figura 5

6 Postremo, si ut in quinto typo, perpendicularium EM et EN, ipsa EM ad partes B, ipsa vero EN ad partes A ceciderit, tunc ductis perpendicularibus, ut in prima descriptione non aliter quam ibi, ostendemus maiorem habere rationem GO ad EN quam GO ad EL, et ideo32 maiorem esse EL quam EN. Quare et CG ad33 CD infra signum H reflectetur. Quod erat ostendendum.

Corollarium

7 Si ergo a signo quopiam ad cavum speculum per centrum [S:27] ad duorum34 circulorum inaequalium parallelorum polum radius ceciderit35, quicumque radii ab eodem signo ad circulorum periferias ceciderint, a circulo minore36 ad verticem unum in eo qui37 per centrum radio, a maiore vero ad signum inferius in eodem radio concurrent; eruntque ab38 his duobus circulis39 reflexi radii duae conicae superficies, quarum altera secabit alteram, et etiam sectio circulus utrique superficiei communis. Patet hoc corollarium partim ex praemissae corollario40, partim ex praesenti theoremate sequenti.[C:23r]

Inizio della pagina
->