| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Photismi De Lumine et umbra | Theorema 30 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
THEOREMA XXX 1 Si in cavum speculum a puncto quopiam tres radii incidant, unus quidem per centrum, duo vero a centro aequaliter distantes, hi ad signum unum concurrent1, quod in radio, qui per centrum.
2 In cavum speculum AB a signo C cadant2 radii CD quidem per centrum speculi E, at3 CF et CG aeque4 a centro E remoti5. Dico quod CF et CG radii reflexi ad signum unum concurrent in radio CD. Reflectatur enim6 CF ad CD in signo H, et connectantur7 H, G8. Et quoniam CF, CG aeque9 removentur a centro, ideo10[C:21r] anguli CFA, CGB sunt invicem aequales. Sed CFA est aequalis ipsi HFD11 per 27. Ergo angulus CGB aequalis est ipsi HFD. Sed propter aequales arcus FD et DG, ipse12 HFD angulus aequalis est ipsi HGD. Ergo CGB angulus est13 aequalis ipsi HGD. Per 27 ergo14 ipse radius CG in signum H reflectitur. Ipsi er[S:25]go <radii15> FH, GH reflexi ad signum H, in signo radii CD concurrunt.
Corollarium
3 Si ergo in cavum speculum16 a puncto quopiam per centrum radius incidat, ac posito polo17 puncto casus in superficie speculi circulus describatur, quicumque radii ab eodem signo ad eius circuli peripheriam ceciderint, omnes ad unum punctum in radio, qui per centrum, concurrent. Patet, nam tales radii aequaliter a speculi centro removentur18, quandoquidem a puncto in axe circuli ad ipsius circuli periferiam delabuntur, atque ideo cum axe et circuli semidiametro aequilatera facient triangula19.20 |
| Inizio della pagina |
-> |