|
THEOREMA XXIX
1 A convexo speculo latior lux quam a plano, sed debilior reflectitur.
2 Esto convexum speculum AB, in quod a signo C radiant CA, CB radii, et in signa D, E reflectantur1. Aio quod lux reflexa, quae intra ipsos AD, BE radios comprehenditur2, latior est quam si a plano speculo reflecteretur. Intelligatur enim per ipsa A, B3 signa planum speculum FG, in quod ipsa AC, CB4 linearum superficies recta [S:24] sit. Quo fiet ut ipsi CA, CB radii in ipsum FG speculum incidentes in ipso quoque linearum CA, CB plano reflectantur. CA[C:20v] igitur a plano speculo reflectetur intra ipsas AD et BE5. Angulus enim CAB rectilineus6 maior est angulo DAF.7 Similiter CB reflectetur a plano speculo intra ipsas AD, BE lineas.8 9 Reflectatur ergo CA in H, et CB10 in K signum. Eritque lux intra ipsas AD, BE lineas contenta quae a convexo speculo, latior luce intra ipsas AH, BK contenta quae a plano speculo reflectitur11. Quod autem debilior sit, patet per secundum suppositum, quandoquidem radii sunt rariores12 ab eadem luce.
|