| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Photismi De Lumine et umbra | Theorema 28 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
THEOREMA XXVIII 1 Speculum planum a lucido quopiam illuminatum1 eosdem reflectit radios, quos2 idem lucidum ad eundem respectu speculi situm per ipsum speculum tamquam foramen proiiceret.
2 Sit planum speculum AB, lucidum CD, producti radii CA, DB3 sese in signo E secantes reflectantur, sintque AF, BG. Dico quod ipsum CD lucidum in plano speculi ad eundem ipsi AB speculo situm existens, per ipsum AB speculum, tamquam per foramen ipsos quoque4 AF et BG5 radios proiicit. Producantur enim CH, DK[C:19r] rectae, planum speculi LN orthogonaliter6 in signis LM perforantes7. Ponaturque ipsi DM aequalis8 MK, ipsi vero9 CL ipsa LH. Et connexa HK, intelligatur ipsum CD lucidum ad situm KH translatum, et connectantur HA, KB sese in signo O10 secantes. Quoniam igitur per praedictam, angulus CAL11 ipsi FAN12 angulo aequalis est; ipse autem HAL13 ipsi CAL aequalis, ideo ipse FAN ipsi quoque HAL aequalis est. Assumpto ergo communi angulo NAH14 erunt anguli FAN, NAH simul sumpti aequales angulis NAH, HAL simul sumptis. Unde quoque15 FAN, NAH simul sumpti fient duobus rectis aequales. Quare per 14 I16 HF una recta est.17 Similiter ostendemus quod una recta est KG. Ipsum ergo lucidum CD in speculum AB radians per ipsos CA, DB18 radios reflectit ipsos AF et BG. Idem quoque DC19 lucidum ad situm KH translatum per ipsum AB tamquam per20 foramen radios HA, KB proiiciens, et in rectum protendens eosdem AF, BG, quos prius radios generat. Non21 aliter ostendemus quod quicumque radii a quibuscumque signis ipsius CD lucidi ex speculo AB reflectuntur, iidem radii[C:19v] ab iisdem signis eiusdem CD lucidi ad [S:23] situm HK positi et per eadem plani AB signa, transeunt per ipsum AB tamquam per foramen.
Corollaria22
3 123 Lucidum igitur quodlibet in planum radians speculum, idem proiicit lumen per reflexionem, quod ad eumdem respectu speculi situm per ipsum speculum tamquam per foramen proiiceret. 4 224 Quicquid igitur 2225 huius, quaeque post eam sequuntur26 corollaria de luce per27 foramen traiecta, concludunt, idem hic28 de luce a plano speculo reflexa inferri potest, quandoquidem non aliter a plano speculo lux reflectitur quam29 si per ipsum speculum tamquam per foramen transmitteretur, ut iam ostensum fuit. 5 330 Hinc etiam sequitur illud scitu iucundum, ut lux solis a speculo reddita paulatim teres fiat atque ad radiantis circuli rotunditatem proprius accedat. Neque obstat quamvis lux a sole per foramen et speculum transeat, aut ab eodem reflexa per foramen traiiciatur; aut si ingrediens et exiens per foramen utrobique ingrediatur, sicut neque obstant duo vel tria foramina solari luci, quin31 circularis paulatim fiat. Hoc[C:20r] autem corollarium patet32 non aliter quam primum corollarium post 22. Similiter et reliqua hic33 corollariis reliquis post 22 similia, sicut et illa demonstrantur 6 434 Item35 sicut lucidum corpus per foramen sibi vicinius traiectos radios amplius dilatat maiusque spatium illuminat, ita etiam oculus in speculo plano sibi viciniori, et maius spacium et plura visu complectitur, quia similiter magis dilatantur36 radii visuales, sicut si per foramen vicinius spectaretur. |
| Inizio della pagina |
-> |