F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 27
<- App. -> <- = ->

[S:21]

THEOREMA XXVII

1 Obliquus in speculum radius ad aequalem inclinationis angulum in plano ad speculum recto reflectitur.

figura 1

2 Sit enim speculum AB, in quod obliquus radius CD cadat, qui reflectatur in E. Aio quod aequalis est angulus ADC1 inclinationis angulo reflexionis2 BDE3, quodque4 CD et DE sunt in plano super speculum orthogonaliter erecto5. Si enim ipsis CD et DE in plano ad speculum recto consistentibus ipse6 ADC angulus non sit ipsi BDE7 angulo aequalis, sit maior. Radius ergo obliquus ad maiorem semper inclinationis angulum incidet quam reflectetur8. Transferatur ergo C signum radians in signum E illuminatum, ipsum vero E in C. Et radiabit adhuc E in C per EDC tramitem, quarto supposito volente. Maior itaque erit BDE9 angulus[C:18r] ipso10 ADC. Fuerat autem minor, quod est impossibile. Non est ergo ADC angulus ipso BDE maior. Similiter ostendemus quod nec minor, igitur aequalis. Ponatur11 autem quod planum, in quo AB et CD lineae, sit speculo rectum. Iam et ipsa DE in eodem est plano. Si enim extra, ducatur12 ergo DF ad speculum inclinata, sicut DE, atque angulo FDC ipsi EDC aequali existente (hoc enim possibile est) eritque ut sicut CD in E, sic etiam in F reflectatur13, quod est absurdum per tertium suppositum. Astruitur ergo quod propositum est.

Corollaria14

3 115 Ex praemissis sequitur, ut ex secundaria16 luce, quae tam ab illuminatis a sole superficiebus quam a planis speculis reflectitur, secundarius quoque calor generetur, atque adeo ex reflexione17 solaris calor18 accrescat.

4 219 Satis ergo liquet quod tam in convexis quam in cavis speculis reflexio fit in plano per ipsius speculi centrum, radiis aequales facientibus angulos20 cum periferia circuli, qui plani per centrum et specularis superficiei communis est sectio. In21 speculis autem cylindricis22, tam convexis23 quam cavis24, reflexio fit in plano[C:18v] utcumque25 cylindrum secante, radiis, ad terminum diametri cylindricae qui in plano secante est, coeuntibus et aequales angulos continentibus cum linea, quae communis est sectio secantis plani et cylindricae [S:22] superficiei. Et quoniam secans planum aut per cylindricum axem ducitur, atque ita communis sectio erit parallelogrammum; aut parallelum basibus, atque ita communis sectio circulus est; aut obliquum26 basibus27, atque ita communis sectio est ovalis28. Ideo in cylindricis tam convexis29 quam cavis speculis, reflexio sub triplici dispositione variabitur.

Inizio della pagina
->