F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 26
<- App. -> <- = ->

THEOREMA XXVI

1 Perpendicularis in speculum radius in seipsum reflectitur.

figura 1

2 Cadat1 enim in speculum AB perpendicularis CD2. Aio quod radius, qui a signo D3 reflectitur, est in ipso CD radio. Si enim non est, sed si possibile, reflectatur extra CD, sitque DF, et ponatur ipsi CDF aequalis angulus CDE, producta4 DE, eritque[C:17v] etiam DE ad speculum inclinata, sicut DF. Quare sicut DC5 reflectitur in F, sic reflectetur in E6. Ab uno igitur speculi puncto D, in7 quod signum C radiat, in plura fiet loca reflexio8; quod per tertium9 suppositum est absurdum. Reflexio ergo radii non alibi quam in10 ipsa CD recta consistet.

Inizio della pagina
->