F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 25
<- App. -> <- = ->

THEOREMA XXV

1 Duo sunt speculo necessaria, intensa levitas et opacitas.

2 Propter levitatem enim radius in superficiem1 cadens expellitur; propter opacitatem vero distinctior et evidentior2 apparet per praedictam. Opacitas autem et in ipsa speculi superficie et ultra superficiem consideranda est: In superficie quidem ut non sit ita colore infecta, ut colorata lux, quae per prae[C:17r]missam ab ipsa emittitur superficie, impedimento3 sit radiis rei cuiuspiam imaginem repraesentantibus, quin evidentiores et distincti appareant, ut praemissa docet. Ultra superficiem vero ne perspicuum sit. Perspicuitas enim ingressum luci praebet, quae quidem, ut antea, ipsius imaginis radios confundit.

Corollaria4

3 15 Hinc illud sequitur ut aquae superficies, quae propter subtilissimarum partium fluxum perfecte levis6 est, rerum imagines tamquam speculum repraesentet, praesertim si ipsi opacitas accedat.

4 27 Concludendum ergo quod a leviori superficie imaginum radii fortiores referuntur et incidentium8 radiorum validiores evidentioresque quoque redeunt.

Inizio della pagina
->