| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Photismi De Lumine et umbra | Theorema 19 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
THEOREMA XIX 1 Quot lucidis illustratur res, totidem proiicit umbras.
2 Si enim duo lucida AB et CD rem EF illustrent1, protractis radiis AEG, BFH, et CEK, DFL ad planum KH, iam ipsum EF spatium a2 lucido AB illuminatum, proiiciet umbram GH, illustratum vero a lucido CD, umbram faciet KL. Quare ab utroque irradiatum duplicem porriget umbram. Cum enim spatium GH a lucido CD, spatium vero KL a lucido AB, tantum illustretur at3 reliqua plani KH spatia ab[C:12r] utroque illuminentur, per quintum suppositum minus illustrabuntur4 ipsa GH et KL quam reliqua spatia. Videbuntur5 ergo GH et KL spatia tamquam umbrae a reliquis differre. Et cum GH spatium sit ipsius AB luminis, ipsum vero6 KL sit ipsius CD luminis absentia, poterit per defin. 4 utrumque ipsorum KL et GH spatiorum umbra vocari.
Corollarium Primum7
3 Lucidis igitur quotlibet rem quampiam illuminantibus, ibi fiet umbra densissima, ubi lucidorum omnium est absentia; ibi vero lux maxima, ubi lucida pariter omnia radiabunt. Et quo plura a loco lucida aberunt, eo8 densior ibi fiet umbra; quo vero9 plura locum lucida collustrabunt, eo10 maior ibi lux generabitur.
Corollarium Secundum11
4 Unde patet quod quamvis spatium quodpiam ab aliquo lucido illuminetur, alterius12 tamen absentia luminis idem umbrosum vocabitur. |
| Inizio della pagina |
-> |