| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Photismi De Lumine et umbra | Theorema 20 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
[S:15]
THEOREMA XX 1 Possibile est rei1 umbram conversam proiici.
2 Sit lucidum AB, illuminatum vero CD lucido minus. Et per ipsa A, C et B, D ducantur radii AEF et BEG, sese in signo E secantes. Eritque ipsius CD umbra GF in plano GF. Cum igitur C signum in F, et2 D in G, umbrae[C:12v] extremum proiiciant, patet umbram rei conversam3 in situm proiici. Scilicet4 ne caeteris5 radiis umbra ipsa evanescat, intelligantur ipsi AEF et BEG umbram convertentes6 per foramen aliquod parvum transire, ut7 reliqui ab ingressu8 arceantur9.
Corollarium
3 Si igitur res10 inter lucidum et foramen existens quorsum11 libet moveatur, eius umbra ultra foramen in contrarium moveri spectabitur. |
| Inizio della pagina |
-> |