1 Ad lectorem
Haec habui, lector humanissime1, quae de forma, situ, atque coloribus iridis, quo2 ad geometricam demonstrationem pertinebat, traderem. Omnes enim authores3, qui de hoc negocio4 conscripserunt, quamvis multa dicant, nihil tamen5 demonstrant. Omnes enim aut non animadvertunt, aut negligunt quantitatem anguli reflexionis sub quo spectatur iris. Unde tota ferme6 demonstratio, ut diximus, dependet. 2 Audio quosdam inveniri libellos in Germania7 ut per indicem quendam vetustorum exemplarium8 Andreae Stiborii9 Canonici Viennensis didicimus, in quibus huiusce10 rei demonstratio tractetur11, quos ego nondum vidi. Tu autem, quicumque veritatem, caeteris12 contemptis, amas, poteris haec nostra cum alienis conferre, ut si discrepaverint, consultis acribus13 iudiciis, veracior sententia eligatur. Illa enim erit veracior, quae magis experientiae consenserit. Aut si concordia fuerint, ampliori testimonio veritas comprobata teneatur. Vale. [C:53v]
Hora14 vesper.15 diei Dominici in Carnisprivio postremi 12o16 Febr. 11ae17 Indictione181553. [A:15r] [C:51v] [S:66]
|