F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda Epilogus
<- App. -| <- = -|

1 Epilogus

Ostensum est ergo iridis primariae semidiametrum per1 angulum2 recti dimidium, secundariae3 vero semidiametrum per undecim decimas octavas4 1/45 recti anguli6 oculo subtendi. // Item centrum solis, oculi, et centra duarum iridum in eadem recta linea sisti7; // atque adeo8 diversos spectatores diversas irides videre, sicut diversas in speculo imagines. // Item sole horizontem possidente9, semicirculos iridum apparere, sole autem magis elevato, minus semicirculis, ut scilicet aggregatum ex solis et primariae iridis altitudinibus conficiat recti dimidium. 2 Unde si solis altitudo habeat recti anguli dimidium10 aut maius, primaria11 iris apparere nequeat. // In secundaria12 vero iride pro13 dimidio recti, capiendum esse dimidium et octavam14. // Item15 colores praecipuos esse, croceum, viridem, ceruleum16, et rubrum, caeteros17 autem18 esse ligaturas praedictorum, et fortasse19 alios quosdam20 ex aliqua alia propinqua21 reflexione sub dimidio de qua22 tacere magis libuit23, quam [C:52r] aliquid dicere. 3 // Item colores exterioris iridis esse ordine converso et languidiores. Quorum causae24 omnes assignatae sunt. // Postremo illud notandum est25 colores iridis26 in nube rorida27 non esse tamquam inseparabile accidens, tamquam colores in panno, tamquam28 colores in collo columbarum sive in plumis pavonum. Nam si sic esset, colores iridis in uno29 tantum loco apparerent. Quod non est, per 28am30, nam diversi spectatores in diversis locis iridem vident. 4 Generantur igitur illi colores in iride ex reflexione receptae lucis ad determinatum angulum, ut dictum est. // Colores autem in plumis pavonum sunt realiter in ipsis plumis, nam ob31 omni spectatore ibidem videntur, hoc excepto quod mutantur, et alii32 apparent si in [S:67] rectum33, quam si in obliquum pluma talis spectetur. Habet enim ille oculus diversicolor in pluma pavonis pennas extremas grossiusculas, croceas, aureas in rectum spectatas, in obliquum vero virides. 5 Habet in sequenti giro34 introrsum plumas minutiores eiusdem coloris et ad viriditatem quid paululum proclives, in rectum visas, in obliquum croceas. Habet adhuc circulum interiorem caelestem, lucidum, cum aliqua veriditate, in rectum spectanti35, in obliquum vero violaceum36. Habet tandem intimam37 aream violaceam obscuram, in rectum visam, in obliquum vero nigram. // 6 Mutatio autem talis fit, quoniam visus perpendicularis inspicit intima filamina, obliquus vero38 extremos floccos, qui39 alterius sunt coloris. Quod et ars in textura sericae vestis quandoque imitari solet. [C:52v]

In Marte extremo Carnisprivii.40

Correctum mox in arce Catanensi 19 maii die Saturno 155441

Inizio della pagina
=->