[C:52v] ADDITIO ALIA De iride lunari
1 Iridem ex lunari lumine in plenilunio1 fieri posse.
In plenilunio2 quidem, nam rotunditas luminosi corporis efficacior est ad complementum iridis. Unde in eclipsi3 solis aut nullatenus, aut saltem perfectam iridem concreari4 non posse crediderim. Et quoniam plenilunia sunt rara, et raro concurrunt plenae causae, quas debilitas lunaris luminis postulat ad talem efficaciam5, ideo lunares irides sunt rarissime6, adeo ut dixerit Aristoteles, intra 50 annos illud bis contigisse7 . 2 Sed quis8 hoc observavit? // Item quoniam lunare lumen est secundarium ac debile, ob id9 lunares irides sunt languidae, adeo ut vix alborem quendam per nocturnum10 aerem praeseserant11. // Unde patet quod illa fortis coloratio, quae fit in iride solari, gignitur ex intenso ac12 valido luminae13, quippe quod efficax est ad repetendam pluries repercussionem, quae causa est potissima praedictae colorationis. // 3 Itaque non est expectanda secundaria14 iris in Luna. Nam si in sole secundaria15 iris vix unquam apparet, et quando apparet, est languida, quomodo16 in luna, quae vix potis est ad primariam, apparere potest? Immo ipsa iris lunaris, cum a lumine lunari, quod secundarium17 est, generetur, secundaria18 dici debet, in qua ita debilitatur virtus ut satis non19 sit ad exteriorem iridem efficiendam. // Caeterum20 in hac iride lunari reliqua omnia, quo ad axem, centra, celsitudinem, et angularem reflexionem, consideranda sunt quemadmodum in solari iride. // Et haec satis. [A:14v] [C:53r] [S:68]
|