F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars secunda | Additio alia per quam confutatur 30a |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
ADDITIO1 ALIA2 per quam confutatur 30a3 Iridem primariam saepissime videri4 solam. Exteriorem vero numquam vel rarissime apparere posse solam. 1 Causae enim, quae faciunt apparere iridem sunt hae, lux solis expedite per purum aerem radians, adversa roratio, ulterior opacitas. Quo autem fuerit purior5 lux, opportunior cum quiete6 roratio, atque obscurior post locum roris opacitas, eo7 expressior appare[C:51r]bit iris. // Quando8 igitur hae9 causae plene10 concurrunt, utramque iridem faciunt apparere, modo solis altitudo supra horizontem non sit maior 45 gradibus. 2 // Quando autem una ex his causis penitus deficit, neutra iris videtur. Quando vero tales sunt causae, ut satis sint ad exterioris, quae debilior est, apparitionem, a fortiori multo magis satis erunt ad interioris (quae minus causarum poscit) apparitionem. Et ideo si exterior iris, quae semper languidior11 est, appareat12, multo13 magis et interior, quae semper coloratior est, apparebit. 3 Non igitur apparere potest exterior iris sine interiore. Saepissime autem interior apparebit sine exteriore14, quando videlicet causae adeo debiles sunt, ut si primam15 iridem apparere faciant, non tamen sunt satis ad exterioris apparitionem. [A:14v] Quod crebro accidit, nam plenus causarum concursus est rarus. // Quod si concurrentibus affatim causis, altitudo solis supra16 horizontem esset non minor 45 gradibus, inferior17 tamen 5518 quae sunt iridum secundariarum19 altitudines, tunc posset apparere parva quaedam portio iridis exterioris sine interiore. 4 Tunc20 enim, ut in 26a21 ostensum est, iris primaria non apparet. Secundaria22 vero apparere poterit23 in tanta celsitudine24, quantum 5525 gradus26 excedunt solis altitudinem. Quod rarissime contingere potest, adeo ut a nemine unquam sit animadversum aut observatum. [S:66] Corollarium27
5 Itaque constitit ratio cur exterioris iridis colores sunt languidiores, quam colores interioris28; et cur ordine converso; et cur exterior sine interiore non videatur. Ex quibus quidam falso coniecturam faciunt, iridem exteriorem [C:51v] ex interiore per reflexionem generari. Quod est falsissimum. Corollarium29
6 Sic deteximus tres errores in quibus multi versantur, primum quod causa rotunditatis iridis consistit in concavitate nubis; secundum30, quod colores diversi fiant propter densitatem aut raritatem aeris; tertium31 quod iridis exterior generetur32 ex reflexione interioris. Quae omnia sunt falsa. [S:67] |
Inizio della pagina |
-> |