1 ADDITIO ALIA post eandem 30am1
Secundariae2 iridis colores similes esse coloribus primariae, et iisdem rationibus procreari, verum ordine converso dispositos.
Omnino igitur quidquid3 in 27a4 , 28a5 , 29a6 et eius additione, praemissis, quo ad latitudinem, locum, coloresque iridis primariae, quanta licuit perspicacia7, tradidimus. 2 Id8 totum penitus quo ad latitudinem, locum, coloresque huius secundariae iridis repetitum volumus. Omnia enim argumenta in praedictis propositionibus ad[C:48r]ducta, sicut ad illam iridem ita ad hanc faciunt. Hoc excepto, quod haec habet maiorem diametrum, ut per praecedentem suumque corollarium constitit, quodque huius zonae ordine converso disponuntur9. // Superest igitur ostendere huius ordinis conversi rationem. 3 // Quod enim duo medii colores, propter parciorem solis lucem et angustius stillicidiorum spacium10, sint a luce diversiores, quam duo extremi, qui11 plus lucis et latius rorationis intervallum sortiuntur (sicut in 29a12 eiusque additione ostensum est), commune est utrique iridi. // Sed in primaria iride zonae superiores viridem et croceum suscipiunt, inferiores13 autem ceruleum14 et ruffum15. // Contra vero in secundaria iride ceruleus16 et ruffus17 exponuntur18 superne, infra19 vero viridis et croceus. De primaria iride assignata est causa in 29a20 sumpta ratione ab ambitu. Nam cum duos medios colores eadem lucis et stillicidiorum numerositas21 facit, inferiorem ex illis inspissavit magis, minor ambitus faciens ex viridi ceruleum22. Cumque duos extremos colores maior lucis et stillicidiorum copia faciat luci conformio[S:62]res, inferiorem similiter condensavit magis infimae zonae angustia23, (nam in arctiori loco magis24 coalescit25 color) fecitque26 ex croceo rubrum. 4 // Quod cum ita sit in primaria iride, omnino mirabile videbitur in secundaria27 fieri contrarium. Quam ob rem28 in secundaria29 iride aliunde petenda est causa. Tale enim est negocium30 quod tractatur, ut, quemadmodum citharoedus31 eos tantum nervos tentando discurrit, quae32 consonent auribus, ita et hic vestigandae rationes, quae quam optime fieri [C:48v] potest, experientiae concordent, ut ab effectibus (ut saepe fit), ad causas procedamus. Nihil enim obscurius est, quod33 in Opticis34 rebus tractetur. Super quo etsi35 prisci authores36, et recentiores complures multa conscripserint, nemo tamen satis37 explicat rotunditatis, magnitudinis atque colorum causas. Ita res physico, geometricoque adiumento fulcienda venit multique multa falso super hoc opinati sunt. 5 Alii rotunditatem ex concavitate nubis arguentes, sphaericamque su[A:13v]perficiem somniantes. Alii colores ex densitate ac raritate aeris, quasi circularis zona discriminare possit38 huiusmodi raritatem. Alii secundariam iridem affirmantes esse idolum primariae. Quae omnia falsissima sunt. Diametrum vero (quod erat maximi momenti, et unde magna pars demonstrationis elici poterat) nemo, quem39 sciam vel40 observavit, vel demonstravit. Redeo itaque unde fueram digressus41, ut situm colorum secundariae iridis ratione aliqua comprobem. Aliquid enim experimento consonum vestigando divinabo. 6 // Quoniam itaque non usu venit hic ratio primariae iridis, quae in minore42 ambitu conspissat colorem superiorem, ideo quaeremus43 argumentum a densitate44, ac45 raritate stillicidiorum, a quibus per aequales angulos reflexio ad visum46 redit. Nam talis densitas aut raritas ad regulam47 circularitatis redigitur ex simili obliquitate48 circulorum stillicidia terminantium, a quibus reflexio fit.
7 // Quod, ut melius intelligatur, repeto descriptionem 29ae49 in qua angulus50 akf51 reflexionem [C:49r] iridis primariae determinat existens recti dimidius. Positaque ak diametro, punctisque afkg52 angulis quadrati in circulo abc descripti, erit angulus kag recti dimidius, qui et ipse erit celsitudo iridis primariae semicircularis: punctum autem g centrum eiusdem, et recta kg semidiameter, rectaque ag axis, qui53 per tria centra solis, visus atque iridis incedit. 8 // Facio post haec angulum kax54 octavam55 partem recti. Et duco x 56 aequidistantem ipsi fk, necnon x 57 aequi[S:63]distantem ipsi kg. // Sic enim, per praemissam additionem angulus ax 58 erit angulus reflexionis in iride exteriore59, et angulus xag ipsi aequalis celsitudo eiusdem, constans videlicet60 ex dimidio recti octavaque61 sui62 parte; eius63 quoque64 semidiameter recta x 65, et punctum 66 centrum, et ag axis utrique iridi communis. Fit67 enim ut tali axe immobiliter stante, plano autem circuli abc semel circumducto, in tali conversione punctum k describat68 circulum medium in iride primaria69, punctum autem x circulum medium in iride exteriori70. 9 // Qui quidem anguli tam reflexionum quam celsitudinum semper sunt iidem, semidiametri tamen, crescunt aut decrescunt pro distantia, quam irides ab oculo spectantis sortiuntur. 10 Unde si quis ore sufflans71 a sole in obscurum72 aversus irroret aquam, spectare poterit parvas irides, ut dictum fuit in scholio 26ae73 sub parvis quidem semidiametris, verum sub angulis praedictis praecise. 11 // Sumptis igitur in primaria iride quaternis spaciis74 kh, kl75, hb76, lc, iam satis ostensum fuit in 29a77 huiusmodi [C:49v] spatia esse latitudines zonarum praecipuos colores continentium, kh scilicet viridis, kl caerulei, hb crocei, et lc rubri, sumpto scilicet argumento78 ex quantitate solaris lucis. // Verum in exteriore79 iride sumptis totidem spaciis80 xy, xz81, yt, zv82, colores in ipsis spaciis83 contenti contrarium situm habent, ut84 experientia docet, videlicet xy caeruleum, xz viridem, yt rubrum, zv croceum, ut scilicet exteriores zonae primariae iridis interioribus secundariae85, et interiores illius, exterioribus huius respondeant. 12 // Itaque in secundaria86 iride secus argumentandum est, quam87 in primaria. // Siquidem in prima88 ita voluimus, ut angustioris ambitus zonae condensarent colores, quos89 eadem lucis portio fecisset pares90. 13 Nam apud spacia91 kh, kl92 una lucis distributio fecisset eosdem colores, nisi apud kl angustior zona pro93 viridi caeruleum suscepisset. Item apud spacia94 hb, lc idem lucis augmentum similiter ambitus colorasset, nisi apud lc angustius cingulum de croceo rubrum fecisset. // Sed in exteriore95 iride, tum ob maiorem perimetrum, tum ob circuli abc obliquiorem periferiam, quae suscipit spacia96 xy, xz, yt97, zv, non fuit adeo notabilis in ambitu zonarum inaequalitas, ut satis esset ad condensandos [S:64] inferiores colores, quemadmodum in primaria fecerat. 14 Immo in ipsa exteriore98 iride zonae adeo ferme ambitu inter se vix differunt, ut supernorum99 spaciorum100 colores infernorum101 coloribus pares esse debeant, singulos singulis correlativis102 comparando: nisi stillicidiorum numerositas, ac etiam crebritas [A:14r] contrarium fecisset [C:50r] eius, quod zonarum coarctatio in primaria103 iride fecerat, hoc est supernos hic104 colores (sicut in primaria infernos105) inebriasset106. // 15 Nam cum periferia107 circuli abc, et eorum circulorum, qui se invicem in punctis a, x intersecant (sicut pro108 primaria109 in punctis a, k in additione 29ae110), periferiae ordinent ea stillicidia ex quibus, oportuno111 angulo servato fit ad visum a reflexio, atque solaris radius iam obliquius occurrat talibus periferiis supra punctum x propter112 maiorem obliquationem periferiae, quam infra idem punctum x, propterea idem radius et plura et crebriora stillicidia offendet113 supra punctum x quam infra et proinde114, in spatiis supra punctum x magis inebriabitur115 color, quam infra116. 16 Et ob id contrarium fiet eius, quod in prima iride fiebat. Atque117 hinc contrarius colorum situs. // Cum autem, ut in 29a118 ostensum est, in primaria iride spacium119 bh suscipiat croceum colorem, iam in exteriore120 iride cum spacium zv cum ferme tantundem121 lucis (propter122 parem periferiarum dilatationem, ut in add. 29ae123) et eandem obliquitatem in periferiis sortiatur, suscipiet124 eundem colorem croceum. 17 Et eadem ratione, cum in prima iride kh recipiat viridem, et125 in exteriori spacium126 xz viridem similiter recipiet127 colorem. Deinde, propter dictam stillicidiorum pluralitatem atque crebritatem128 stillicidiorum129, quam (ut dictum est) radii solares incurrunt in periferiis supra punctum x, iam color, qui apud spacium130 zv croceus erat, in spacio131 ty rubescet132 magis. Et qui apud spacium133 xz virescebat, iam apud spacium134 xy densabitur in caeruleum. 18 In hac igitur exteriore135 iride suprema136 zona rubra est, infima vero in primaria; Contra137 in exteriore138 infimum cingulum croceum videtur, [C:50v] supremum vero in primaria. Ex duobus autem mediis cingulis in exteriore139 iride superius, in primaria inferius est ceruleum140; contra in illa inferius, in hac iride superius viride fuit. // Et hoc fuit, cuius causam sciscitabamur. 19 Scholium
De mediis autem coloribus ubi commiscentur praecipui, dicendum id141 quod in corollario 29ae142 sic utriusque iridis hic143 speculatio et comparatio facta144 est. Memento autem, ut di[S:65]ximus, sicut per k145 punctum ductae sunt periferiae ad ordinanda stillicidia sub oportuno146 angulo reflexionem facientia147 pro primaria iride, ita et pro exteriori iride faciendum ductis itidem148 periferiis per x punctum, sicut 30ae additio149 docuit. 20 // Quibus ex rationibus elicitur omnis utriusque iridis demonstratio, ac sicubi propter obscuritatem rei, quae tractatur, deficimus150, saltem praestiterimus ansam perspicacioribus151 ingeniis ad aliquid ulterius meliusque indagandum.
|