F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars secunda | 30 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
1 Theorema 301 Nonnumquam ex iride iris per reflexionem gignitur. Quando2 enim rorantis nubis spatium totam iridem superest3, fit ut ex ipsius4 iridis5 in rorantem6 pluviam effulsione, alia per reflexionem7 ***8 iris. Quod enim per reflexionem primae9 generetur tres adducimus rationes. Prima est quod secundae10 iridis colores sunt converso ordine sitae11 quo colores primae. 2 Quare haec secunda12 iris est imago primae, sicut in speculo contingit, in quo dextra13, sinistra; et sinistra, dextra spectantur. Altera [C:45v] est quod haec secunda14 iris nunquam nisi prima apparente, apparet. Quare est eius imago. Tertia15 est, quod secundae16 colores debiliores sunt, quam primae. Quod fieri coniicimus, quoniam refracti radii debilitari solent, et ideo17 per18 reflexionem primae gigni. Secunda19 iris etiam apparet, si quis minutem20 rorem versus obscurum locum ad solis radios21. 3 Corollarium
Conveniens est igitur22 secundam iridem extra primam apparere, et centrum in linea, quae centrum primae cum centris23 visus et solis connectit, habere, et colores converso ordine sortiri. Extra enim primam videtur, quoniam24 prima25 citrorsum porrigit suae speciei26 radios. 4 Centrum autem habet27 in linea per centrum28 solis et primae iridis29, propter aequos30 reflexionum angulos. Conversum31 autem habet in coloribus ordinem, quoniam per reflexionem in speculis dextra, sinistra; et sinistra dextra32 videmus. 33 [A:12v] |
Inizio della pagina |
-> |