1 Theorema 291
Iridis colores 4or esse praecipuos scilicet croceum, viridem2, ceruleum3, ac4 purpureum.
Quod5enim6 experientia patet, idem et7 ratione comprobatur. 2 Resumatur8 enim descriptio 27ae9 praedictae, in qua circum[C:42v]ferentia bc dividatur quadrifariam in signis h, k, l et producantur per f ad circumferentiam solis10 lineae hfm, kn et lo11, et12 connectantur13 h, k, l cum a. Eruntque quatuor14 anguli, qui ad f, aequales invicem15. Et ideo circumferentia 16 dm17 maior quam mn, et ipsa eo maior quam on. 3 Sed ipsae dm18 et eo invicem aequales, et mn et no invicem19 aequales. Quoniam igitur, per 25am20, oportet refractionem21 solaris radii a rorante pluvia fieri ad angulum22 recti 1/223 ideo necesse est, ut omnes solares radii, qui a nube refracti24 gignunt iridem, per punctum f transeant. 4 Quare, quicumque solares radii a circumferentia solis dm procedunt, omnes a circumferentia bh ad oculum a refringentur25. Quicumque autem ab mn, ab ipsa hk; quicumque vero ab no, ab ipsa kl; quicumque tandem ab oe, ab ipsa lc reflectentur. A maiori ergo26 solis superficie illuminatur27 bh quam hk, et ideo necesse est, ut color, qui in bh, cui plus lucis admiscetur, sit28 ipsi luci conformior. 5 Color [S:55] vero, qui in hk29, cui plus inest aquae30, respectu31 lucis, sit aquae32 similior. Atque ideo color, qui in bh, flammeus33 sive croceus, qui vero in hk, viridis34 videtur. Et, quamvis lc a superficie eo35, quae ipsi dm36 ipsam bh illuminanti37 aequalis est38, illuminetur39 et ideo, [C:43r] color, qui in lc similis ei, qui in bh videri oporteat, tamen, quia gyrus iridis in lc minor est quam in bh40, ideo radii in lc densiores sunt quam in bh. 6 Quare color, qui in lc, fortior ac coloratior eo, qui in bh, videtur41; cum igitur in bh croceus videatur42 in lc ruffus43, sive purpureus generabitur. Similiter, quamvis lk a superficie no, 7 quae44 ipsi nm ipsam kh illuminanti aequalis est illuminetur, atque ideo45 color46, qui in lk ei, qui in kh similis47 videri oporteat48; tamen, quia gyrus iridis in lk minor est, quam in kh, ideo radii in lk densiores sunt, quam in kh. 8 Quare color, qui in lk, fortior ac coloratior eo, qui in kh videtur. Sed cum in kh viridis49, qui lenis50 ac sobrius est, videatur, in kl ceruleus51, qui fortior ac saturior est, apparebit52. Et, quoniam huiusmodi circumferentiarum eo, on, dm et mn variatio ac gyrorum iridis coarctatio paulatim fiunt, ideo53 non statim in iride unus color vertitur in alium, sed54 talis mutatio paulatim fit55 et56 per aliquem medium, qui extremos coniungat. 9 Scholium.
[A:11r]
Et notandum, quod, sicut ignis57 lenis58 ac rarus flammeum59 ac croceum efficit colorem velut flamma60 lenem61 fumum comburens, densus vero ac fortis ebrium ac ruffum62 gignit colorem, velut63 in carbonibus, ita solares radii, qui in extremo iridis64 gyro rari sunt, flammeum gignunt colorem. In intimo65 vero circuitu, quia densi sunt, ideo ruffum66 efficiunt. 10 Neque alia est caerulei et67 viridis ab igne ad solem metaphora68. Quod autem purpureus, flavo69; ac viridi caeruleus70 [C:43v] fortiores ac magis ebrii sint, patet, quoniam71, si flavo obscurus72 admisceatur, purpureus conficitur. Si autem73 viridi74 idem obscurus aggregetur, protinus caeruleus75 concreabitur76. 11 Corollarium
Igitur inter77 croceum ac78 viridem79, intra80 viridem ac ceruleum81, intra82 ceruleum83 ac purpureum tres alii medii videntur colores, qui sunt utrorumque connexiones. Quam ob rem84 iris septicolor iure dici posset. [A:12r]
|