F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda 28
<- App. -> <- = ->

Theorema 281

Locus iridis diversis spectatoribus2 diversus est.

1 Si enim omnibus3 eodem in loco videretur, non sub eodem4 refractionis angulo5 ubique appareret, quod esset contra 25am6. Quicumque igitur sunt in linea, quae centra7 solis et8 visus9 continuat, irides10 vident in diversis locis, sed in dicta linea centrum habentes. 2 Et sicut11 imago, quae12 in speculo apparet, diversis inspectoribus13 a diversis superficiei specularis partibus repraesentatur, ita et iridem14, quae per radiorum refractionem videtur, in diversis rorantis pluviae partibus a diversis oculis videri necesse est.15 [S:54]

3 Corollarium16

Unde sequitur, ut, si duo inspectores17 sint in eadem linea per centrum solis, videant duas irides concentricas, isque interiorem, qui a sole remotior. Si autem duo inspectores in eadem recta non18 sint cum centro solis, videbunt duas irides eccentricas19, aut se invicem tangentes, aut secantes. Ut scilicet20 singuli suam iridem videant. [A:10v]

Inizio della pagina
->