F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 6
<- App. -> <- = ->

6

17 Quod autem de planiis figuris aequilateris circa loci completionem conclusum est, idem de colunnis quarum bases sunt ipsae aequilaterae figurae, affirmari potest quo ad angularem loci consummationem. Sicut igitur sex8 triangula aequilatera locum consummando ad punctum unum concurrunt, ita et sex triangulas aequilateras bases habentes columnae ad rectam unam angulariter copulatae locum undique complebunt. 18 Et sicut quatuor quadrata ad punctum unum congruunt, sic et quatuor quadratae columnae compaginatae nihil medii relinquunt. Et sicut tria hexagona tres angulos ad signum unum applicantia complent aream, sic et ternae hexagonas bases sortitae columnae ad rectam unam solidos angulos, nullo remanente vacuo, connectent. 19 Et sicut tres anguli pentagoni deficiunt, quatuor supersunt ad loci complementum, ita et tres anguli solidi pentagonae columnae coniuncti vacuum relinquunt, quatuor vero superfluunt. Reliquae autem lateratae columnae, sicut nec earum bases, non sunt ad implendum locum idoneae. Atque haec omnia ex elementorum doctrina sunt manifestissima. Nunc ad regularia9 solida veniemus.

Inizio della pagina
->