F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 26
<- App. -> <- = ->

26

figura 12

91 Si fuerint duo rectilinea triangula, quorum utrumque isosceles: cuius68 basis ad utrumlibet aequalium brachiorum maiorem habebit rationem, eiusdem angulus basi oppositus maior erit. Sunt duo rectilinea triangula abc, def sintque ab, bc latera invicem aequalia, item de, ef latera invicem aequalia: sitque in uno illorum, verbi gratia, in triangulo def basis df ratio in utrumlibet laterum de69 ef maior, quam ratio ac ad utrumlibet laterum ab, bc. Aio quod maior erit angulus e angulo b. Nam si latera ab, bc fuissent aequalia lateribus de, ef tunc cum per hypotesin maiorem habeat df ad ed quam ac ad ab rationem, quare70, per 10am quinti, maior est df quam ac unde per 25am primi e angulus angulo b maior erit. 92 Quod si latera ab, bc lateribus de, ef non fuissent aequalia, sint utralibet maiora, ut puta ipsa ab, bc ponanturque gb, bh ipsis de, ef aequalia, et connectatur gh eritque triangulum gbh triangulo abc simile per 2am et 6am sexti: quare sicut ac ad ab sic gh ad gb. Sed df ad de maior, quam ac ad ab ergo per 12am quinti, [A:9r]df quoque ad de maior quam gh ad gb quarum per 10am quinti df maior, quam gh unde iterum per 25am primi, e angulus b angulo maior est, quod est propositum. Quod quidem lemma praemisimus, quoniam necessarium facere71 duximus, iis, quae sequuntur.

Inizio della pagina
->