27
93
Quinque pyramides deficiunt ab angulari completione loci, sex72 autem superfluunt. Sit angulus inclinationis duorum planorum in pyramide angulus aec sumptus73 ex 21o capite, eritque, ut ibidem patuit ac ad ae74 potentialiter sesquitertia.
94
Sed latus subtendens angulum quatuor quintarum ad utrumlibet suorum brachiorum rationem habet maiorem quam 138 ad 100 et habet vero ratio maior quam sesquitertia, ergo a fortiori latus subtendens angulum quatuor quintarum ad utrumlibet suorum brachiorum maior quam sesquitertia, maior ergo quam ac ad ae semper potentialiter intelligendo.
95
Unde sequitur ut et in longitudine quoque latus subtendens angulum quatuor quintarum ad utrumlibet suorum brachiorum maiorem habeat rationem, quam ac ad ae maior ergo erit angulus quatuor quintarum per precedens caput, angulo aec sed angulus quatuor quintarum quinques sumptus totum complet gyrum, ergo angulus aec deficit ab integra completione, et haec est prima propositi pars.
96
Latus autem subtendens angulum trianguli aequilateri aequale est utrilibet suorum brachiorum, ac vero maius ae ergo per precedens, angulus e maior angulo trianguli aequilateri, sed angulus trianguli aequilateri sexies75 sumptus totum implet locum: ergo angulus aec sexies sumptus superfluit, sumptaque rectos quatuor, quibus praecise opus est ad gyri complementum. Quibus etiam argumentis in caeteris utemur solidis.
|