[A:8v] 25
Restat angulus65 icosahedri, quem nunc sciscitabimur, ne quid remaneat intentatum. Ex quinque itaque basibus icosahedri ad verticem unum concurrentiam sumantur duae quae commune latus habeant, ut puta abc bcd habentes commune latus bc.
88
quo66 bifariam diviso in signo e connectantur ae ed quae quoniam ipsi bc rectae sunt, erit aed angulus ex concursu planorum in ipso icosahedro. Supponatur itaque ad partium 1000000 quo numero secundum mediam extremamque rationem prope verum diviso, erit maius segmentum maius quidem quam partes 618033 minus vero quam partes 618034 tanta autem erit ab si non mentitur 11a 13i quoniam scilicet ad subtendit angulum pentagoni abd et ab est ipsius pentagoni latus.
89
Unde et ipsius ab quadratum maius quidem erit, quam 381964789089 minus vero, quam 381966025156 quorum numerorum si quarta pars utriusque per se decerpatur, ipsa et quadratum be maius scilicet quam 954911972721/4, minus vero quam 95491506289, quod quidem quadratum si subtrahatur de quadrato ab, supererit quadratum ae.
90
Sed horum numerorum maior abiiciatur ab illorum minori, de67 maiori vero illorum horum minor abscindatur, ut sit citra omnem ambiguitatem supersit quadratum ae maius quidem partibus 2864735918163/4, minus vero quam partibus 286474518867 cumque ab supposita sit partium 1000000 nota fiet anguli aed colligantia.
|