18
69
Ex regularibus itaque solidis haec, quae diximus et eo tantum, quo diximus modo locum implent. Superest nunc ostendere quod neque haec, quae diximus aliter quam diximus, neque caetera solida quoquo modo locum impleant. [A:6v] Sufficit autem nobis ostendere quod angulariter locum implere nequeunt: nam si non angulariter neque verticaliter locum complebunt.
70
Ostendemus autem quod angulariter locum replere nequeunt per angulos inclinationum ipsarum basium hoc est per magnitudines angulorum, quos duo plana faciunt. Magnitudo autem talis anguli est angulus ille planus, quem comprehendunt duae rectae, quae ab52 uno puncto communis sectionis planorum ad ipsam sectionem perpendiculares in ipsis planis descriptae prodeunt.
71
Huiusmodi ergo angulus comparandus est ad angulos planos locum implentes, nam si nulli53 eorum fuissent aequalis, angulus ille inclinationis planorum non poterit locum implere. Videbimus igitur huiusmodi angulos inclinationum in solidis singulis: postmodum eos angulis planis locum implentibus conferemus.
|