F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 16
<- App. -> <- = ->

16

figura 4

64 Iubet etiam hic lineamentis referre divisionem pyramidis in unum octahedron et quatuor pyramides. Sit itaque pyramis abcd cuius latera sex singula bifariam secentur in signis efghkl quae signa connectantur ductis bis47 sex rectis ef, fg, ge, fh, hg, gl, lh, hk, kl, le, ek, kf, quae quidem duodecim rectae configurabunt octahedrum habens quatuor bases in medio quatuor basium pyramidis singularum, reliquas quatuor abscontentes de pyramide abcd quatuor pyramides, quae sunt aegl begf, cfgh, dhkl et haec est descriptio 2ae[A:6r] 15i Elementorum ubi Campanus dat praeceptum quo pacto pyramidi octohaedrum inscribendum sit. Hoc igitur in theoremate nihil ulterius morabor.

Inizio della pagina
->