F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 14
<- App. -> <- = ->

14

50 Sed placet prius ea, quae hucusque explicata sunt lineari figuratione29 demonstrare. Sit itaque cubus, cuius tria quadrata abcd, abfe, bcgf aspectui pateant: latera autem singula ab, bc, cd, da, ae, ef, fg, gc, bf secentur bifariam in punctis h, k, l, m, n, o, p, q, r. Deinde per puncta n, r, q producatur planum n, r, q basi ac et suae oppositae eg parallelum.

figura 1

51 Per puncta o, h, l agatur planum ohl basi b, g et suae oppositae ad parallelum, tandem per puncta m, k, p extendatur planum mkp basi af et suae oppositae dg parallelum. Horum itaque trium planorum quodlibet duos reliqua orthogonaliter secabit, itaque totum cubum ag in octo cubos distinguet. Quare tales cubi sic sunt invicem coniuncti, ut nihil in medio vacui relinquant. 52 Coëunt autem ad punctum illud, quod tribus planis nrq, ohl, mkp commune est, in quo quidem puncto se invicem secant tres rectae, quae sunt ipsorum trium planorum communes sectiones. Vis et caeteras rectas producam, ut30 totius cubi ag et cuborum partium bases singulae graphidis artificio aspectui referantur parebo, sed assumam litteras graecas ad signan[A:5r]da puncta, quoniam latinae deficiunt. 53 Complebo igitur tres reliquas cubi maioris bases, productis rectis dzeta, ezeta, gzeta. Item complebo planum nrq, ductis rectis nh, gh, secta bifariam dzeta in puncto h. Complebo etiam planum ohl, ductis lphi, ophi, secta bifariam gzeta in puncto phi. Complebo denique planum mkp, ductis mupsilon, pupsilon, secta31 eupsilon bifariam in puncto upsilon. 54 Et quoniam rectae nr, ho in signo t, rectae autem qh, lphi32 in signo theta secantur, ideo ipsorum planorum nrq, ol communis sectio erit recta ttheta. Similiter quoniam rectae33 mv, nH34 in signo csi, rectae autem qr, pk in signo k secantur: ideo ipsorum planorum nq, mp communis sectio erit recta csi kappa. Et tandem quia rectae mk, hl in signo s, rectae autem pv, otheta in signo chi35 secantur: ideo ipsorum planorum mp, ol communis sectio erit recta s chi36. 55 Et quoniam harum trium rectarum ttheta, csi x, s chi quae sunt communes trium dictorum planorum sectiones, duae quaelibet in signo bifariae sectionis, quod sit psi, se secant, necesse est omnnes tres simul in eodem signo psi se vicissim secent. Vides itaque cubum ag distinctum in cubos octo, qui sunt apsi, bpsi, cpsi, dpsi, epsi, fpsi, gpsi, zeta psi, omnes ad punctum psi angulariter et verticaliter compaginatos. Sed certe non opus erat rem37 tam manifestam tantum morari.

Inizio della pagina
->