O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber sextus Propositio 2
<- = ->

II. Omnes parabolas esse similes.

Sint duae quaevis parabolae ab, cuius recta ag; et de, cuius recta dz.

figura 1

Aio quod similes sunt. Capiatur enim ex eorum axibus segmenta ah, dt, ipsis ag, dz diametris proportionalia; et ordinate ducantur ad axes bh, et. Eritque per 11.p conicorum, quadratum bh aequum rectangulo hag; et quadratum et aequum rectangulo tdz. Unde quemadmodum in praemissa arguetur, sicut [S:172] ah, ad, dt sic bh ad et idemque de quibuscunque segmentis axium in diametrorum proportione sumptis eorumque ordinatis demonstrabitur. Unde similes esse parabolas constabit.

Ex quibus manifestum sit, quod circuli, quorum diametri aequales, sunt similes, et aequales itemque parabolae, quarum diametri rectae sunt aequales, sunt et inter se similes, et aequales, sic enim proportionalia diametris iam pridem aequalibus segmenta erunt invicem aequalia, et perinde sub ipsis contenta tetragona aequalia; et ea potentes ordinate a segmenti susceptae aequales.

Inizio della pagina
->