O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus Propositio 10
<- = ->

X. Eisdem suppositis, si circuli diameter ponatur maior quam recta ellipsis; minor tamen axe: tunc circulus partim extra sectionem cadens, intra eam utrinque secando revertitur.

IIsdem manentibus. Ponatur circuli diametros be, maior quam recta ellipsis bd. Aio tunc quod circulus bae, tangens quidem apud b ellipsim, mox egressus sectionem [S:158] secabit eam hinc, et inde. Nam cum be sit maior quam bd; producatur bd; ponaturque ipsi be aequalis bz; atque ipsae gd, ez coniunctae secent se vicissim apud b punctum; per quod ordinate agatur linea hta, coincidens axi quidem apud a punctum. Unde per 13.1 Conicorum in ellipsi applicata et poterit rectangulum bth: cumque in circulo ordinate ducta ad punctum t possit rectangulum bte, quod est ipsum rectangulum bth.

figura 1

Iam pridem ordinate ducta in circulo erit ipsamet ta: et perinde a punctum erit tam in peripheria ellipsis, quam in peripheria circuli. Secant itaque se peripheriae super a punctum. Arcus autem bla circuli cadet extra sectionem. Capiatur enim in peripheria ellipsis inter puncta a, b quodvis relictum punctum k, per quod ordinate agatur lkmnx, coincidens circulo, axi, ipsique dg, ez apud l, m, n, x puncta. Et tunc per 13.1 Conicorum, in ellipsi linea km poterit rectangulum bmn. In circulo autem lm poterit rectangulum bme, quod est rectangulum bmx, maius quidem ipso rectangulo bmn. Itaque longior erit lm, quam km. Et perinde punctum l in peripheria circuli; et similiter omnia eius puncta, et totus arcus bla, erit extra ellipsim. Sub punctum autem a deinceps circulus intra sectionem cadet. Ducta enim per punctum o in ellipsi ut cumque relictum, linea oprys ordinate, coincidens circulo, axi, ipsisque gd, ez apud ipsa p, r, s, y. Iam per 13.1 in ellipsi or poterit rectangulum brs. In circulo autem pr poterit rectangulm bre, hoc est rectangulum bry. Quod ipso rectangulo brs minus est. Et ideo pr brevior quam or. Unde punctum p intra ellipsim, et similiter omnia puncta peripheriae circuli sub puncto a, et ipsa peripheria tota, intra sectionem cadet. Quae omnia de peripheriis ellipsis, et circuli ad reliquas partes axis ostendam. Quemadmodum proponebatur demonstrandum.

Inizio della pagina
->