F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus 26
<- App. -> <- = ->

XXVI. Eisdem suppositis. Si hyperbole, et parabole sint super diversos axes, se vicissim secantes: id idem sequitur.

Ut si ipsius hyperboles ab axis bg secet ipsius paraboles bd axim dg, apud punctum g.

figura 27

Hoc ut prius supposito ut hyperbole ab tangat intus parabolam bd, apud b, sic apud aliud punctum. Dico quod omnino hyperbole ab secabit parabolam [S:167] bd. Nam cum bg linea secet axim paraboles dg. Iam per 17.primi Conicorum, bg coincidet utrinque ipsi parabolae, coincidat apud e. Igitur ba peripheria hyperboles omnino egrediens secabit de peripheriam paraboles. Quod fuit demonstrandum, sed reliquum hyperboles brachium bz non semper coincidet parabolae, sicut quando sectiones eumdem ponuntur habere axem, ut in praecedenti.

Inizio della pagina
->