F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus 25
<- App. -> <- = ->

XXV. Hyperbole intrinsecus tangens parabolen: omnino secat eamdem circa unum axim.

figura 26

Hyperbole ab, cuius axis bg, tangat intus parabolam ed, circa eumdem axim apud verticem b. Dico iam quod ab hyperbola secabit bd parabolam. Quoniam concursus sit apud b verticem ducatur penes non tangentem hyperboles linea be, quae per 27.p.Conicorum, coincidet peripheriae paraboles, coincidat apud e. Sed per additam post primam secundi Conicorum, eadem be fertur semper intra peripheriam hyperboles bd. Igitur omnino peripheria ba, producta secabit peripheriam paraboles bd, ut pote apud z. Et similiter ad reliquas axis partes. Quod est propositum.

Inizio della pagina
->