F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus Propositio 31
<- App. -> <- = ->

31a Hyperbole uni contrapositarum sive tangendo sive secando coincidens: non coincidet iam reliquae ad plura puncta, quam duo quomodocumque1 circumferatur.

Sint contrapositae a b. // Quarum non tangentes2 ghd ehz. // Dico iam quod hyperbole, quae ipsarum a b alteri, ut pote ipsi b sive tangendo, sive secando coincidet3: non coincidet ipsi a ad plura puncta quam duo. // Sint enim hyperboles, quae ipsi b contrapositae coincidit, non tangentes4 lkt tbmn5 quae omnino secabunt periferiam sectionis b quando6 per hypothesim sectioni coincidit: et perinde secabunt ipsas non tangentes7 contrapositarum lkt tbmn8, abscindentes angulum extrinsecum: // secent apud puncta k l m n. // Unde, per 16am secundi Conicorum, coincident apud singula tantum puncta ipsi sectioni a. // Quare et hyperbole, quae intra suas tangentes lt tm semper circumfertur, apud singula, hoc est duo puncta tantum coincidet9 sectioni a. // Quemadmodum proponitur.

figura 1

Inizio della pagina
->