|
[A:102v] 10a Eisdem existentibus: si punctum d in altera sit non tangentium1: et de quidem secet sectionem apud duo puncta e t2 linea vero dh apud solum h aequidistans reliquae non tangenti3: et fiat ut ed dt sic iam ec ct ponaturque ipsi dh aequalis in rectum hl: tunc ducta per c l puncta aequidistans erit non tangenti4: occurretque sectioni, ut ad b punctum et bd tanget sectionem.
Namque ducta bd tangente: ducta per tactum b penes ipsam op non tangentem5 veniet per puncta c l. // Nam si solum per c veniet6, non erit per 34am tertii Conicorum dh aequalis hl quod est contrarium supposito. // Si vero per solum l non erit, ut ed dt sic ec ct; quod est absurdum per 35am tertii. // Si denique nec per c nec per l absurditas geminabitur. // Omnino igitur per utrumque c l punctorum veniet: et aequidistat ipsi op occurrens periferiae apud b et est bd tangens. // Verum ergo quod proponitur.
|