|
9a Eisdem existentibus: si punctum d sit in una non tangentium1, et reliqua eadem sint: ducta per divisiones linea aequidistans erit non tan[S:133]genti, in qua est punctum; et producta coincidet sectioni; et acta a coincidentia ad punctum tanget sectionem.
Sit enim hyperbole et non tangentes: // relictumque punctum in altera non tangentium d2. // Et ducantur lineae3, et dividantur, ut dictum est4. // Et ducatur tangens sectionem db5.
// Dico iam quod ducta per b penes ipsam po non tangentem6 veniet per puncta c l. // Secus enim veniet vel per alterum ipsorum vel per neutrum. // Veniat per solum c perque punctum e in ipsa zh. // Eritque per 35am tertii Conicorum, ut zd dh sic ze eh et perinde sicut zl lh. // Quod est absurdum. // Quod si ducta per b aequidistans ipsi po non tangenti, neque per c punctum incedet; absurditas talis geminabitur. // Omnino igitur acta per b ipsi po aequidistans ibit per puncta c l. // Aequidistans itaque erit ipsi po linea cl incidens iam sectioni apud b. // Tangitque bd sectionem. // Verum ergo quod proponitur.
|