46a Eisdem existentibus: coniunctae aequales faciunt angulos ad ipsas tangentes.
Iisdem1 enim subiectis. // Dico iam quod aequalis est angulus agz angulo dgh. // Itemque aequalis angulus gdz angulo bdh. // Cum enim, per praemissam, recti sint anguli gzd ghd iampridem circulus descriptus super diametrum gd ibit per puncta z h. // 1 Quare, per 20am tertii Euclidis anguli dgh dzh eamdem assumentes de circulo periferiam aequales erunt. // Fuit autem in praecedenti angulus dzh aequalis angulo agz2 // Ergo et angulus agz aequalis angulo dgh. // Non aliter et angulus bdh aequalis arguetur angulo gdz. //Sicut iam proponitur demonstrandum3.
|