F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus Propositio 34
<- App. -> <- = ->

[S:68] 33a Si uni contrapositarum linea coincidens producta in utramque extra sectionem cadat; non coincidet alteri sectioni.

figura 1
Sint contrapositae sectiones a b. // Et quaedam linea gd secet a et producta utroversum extra sectionem cadat.

// Dico quod gd non coincidet sectioni b.

// Ducantur enim non tangentes1 sectionem ez ht. // Itaque gd per 8am huius, producta coincidet non tangentibus2 nusquam deinceps iisdem [A:51r] occursura: quare neque b sectioni alicubi coincidet.

// Quod erat demonstrandum.

Unde manifestum est, quod nulla linea pluribus in locis, quam duobus, coincidit contrapositis sectionibus. Nam si linea quaedam secet continentes3 angulum extrinsecum non tangentium4, coincidit singulis sectionibus ad unum punctum, ut in 16a huius ostensum est. Si autem uni sectionum, bis coincidat; reliquae non coincidet, ut praemissa demonstrat.

Inizio della pagina
->