| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | Propositio 28 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
27a Si ellipsim, vel circuli periferiam duae linae tangant, si quidem coniungens tactus1 per centrum erit2; aequidistantes erunt tangentes. Si autem non; coincident ad easdem partes centri.
// Dico tunc quod aequidistat3 ipsae gd4 ez. // Nam, cum diameter sit ab tangens autem dg iam5 , per 47am praecedentis, ab diameter bifariam secabit ordinate ductas ipsi gd aequidistantes. // Sed per 6am huius, ipsis bifariam sectis aequidistabit ez. // Igitur et ipsa ez aequidistat ipsi gd6 // Quod est propositum. // Vel quoniam per [[additam]]7 32ae praemissi, tam gd quam ez ordinate ducta est ad ipsam ab diametrum. Et perinde aequidistat8. // Vel quoniam gd ez per conversionem 47ae praecedentis libri, sive per 6am huius, aequidistat9 ordinate applicatis et perinde per medium sectis ad10 ab diametrum11. Et ideo sunt inter se aequidistantes. // Sed non sit ab per centrum, ut in 2a descriptione: Et ducatur diameter at. // Et per t linea htl tangens: eritque, sicut dudum demonstravimus hl aequidistans ipsi gd. // Igitur ez producta coincidet ipsi dg ad easdem partes centri, in quibus est ab. // Sicut fuit demonstrandum.
|
| Inizio della pagina |
-> |