F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus Propositio 26
<- App. -> <- = ->

25a Si hyperbolae1 duae linae coincidant singulae ad duo puncta: neque alterius ipsarum contactio2 sub alterius contactionibus3 contineatur; coincident invicem lineae extra sectionem, sed intra angulum qui continet sectionem, hoc est intra angulum non tangentium4.

figura 1
Sit hyperbole, ezt. // non tangentes5 autem ba ag. // Duaeque seorsum positae lineae secent sectionem ez ht.

// Dico iam quod ez ht productae coincident extra [S:65] sectionem intraque angulum gab.

// Coniunctae enim az at producantur: et coniungatur zt. // Eruntque anguli azt atz minus quam duo recti.

// Igitur multo magis ipsae ez ht productae cum ipsa tz tz6 angulos faciunt duobus rectis minores: quamobrem concident, intra triangulum azt et perinde extra sectionem, intraque angulum bag. Quod est demonstrandum.

Similiter utique demonstrabimus de tangentibus sectionem.

Inizio della pagina
->