|
8a Si hyperbolae linea coincidat ad duo puncta; producta in utramque coincidet non tangentibus1: et receptae ex ipsis a sectione ad non tangentes2 aequales erunt3.
Sit hyperbole abg. // non tangentes4 ed dz. // Et ag coincidat sectioni apud ipsa a g puncta.
// Dico iam quod ag producta utrinque5 coincidet non tangentibus6.
// Secetur enim ag bifariam ad h et coniungatur dh quae diameter erit sectionis, per corollarium 47ae praemissi, cum eat per d centrum. // Secet autem dh periferiam in puncto b et tangens sectionem ducatur tbc quae, per 3am huius, coincidet non tangentibus7, ut apud t c eruntque tb bc aequales. Et per 5am praecedentem, ipsa tbc aequidistabit ipsi ag. // Quare cum tbc coincidat ipsis ed dz coincidet iisdem ipsa ag. // Coincidat ergo apud e z puncta. // Eritque propter similitudinem sicut hd db sic eh bt et sic etiam zh bc et conversim. // Sed tb aequalis bc ergo eh aequalis hz a quibus si auferantur ah hg aequales; supererunt iam ea gz aequales quod supererat demonstrandum.
|