F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus Propositio 44
<- App. -> <- = ->

[A:27r] 44a Si unam contrapositarum linea contingens coincidat diametro: et a tactu ducatur quaedam linea ordinate ad diametrum: et huic per summitatem alterius sectionis aequidistans ducatur coincidens lineae per tactum et centrum ductae: et a relicto in eadem sectione, ut contingit, puncto agantur1 duae lineae ad diametrum, haec quidem penes2 tangentem, illa vero penes3 applicatam4 a tactu ordinate; factum sub actis triangulum minus erit, quam triangulum, quod abscindit acta penes5 ductam a tactu, in triangulo, quod ei, quae ex centro, ab ea quae per summitatem similiter abscisum6 adiacet.

Sint contrapositae az be. // Quarum diameter ab. // Centrum g. // Tangens sectionem zh. // Ordinate ducta zo. // Et coniuncta zg in rectum coincidat per 31am huius, alteri sectioni apud e

figura 1
// bl aequidistans7 ipsi zo. // Relictum contingenter punctum in altera sectione n8 // nt quod9 ipsi zo atque nc ipsi zh aequidistantes10.

// Dico iam quod
triangolo gmt aequale est
angolare aperta triangolo tnc
triangolo glb
.

// Nam11 in sectione be tangens ducatur de. // Et ordinate ex.

// Eritque,12 sicut in praemissa additione ostensum est de aequidistans ipsi zh13. // Sed per hypothesim ipsi zh aequidistat14 ipsa nc. // Igitur et nc ipsi de aequidistat. // Sed et mt ipsi bl aequidistans est.

// Igitur, quandoquidem hyperbole est be cuius diameter ab centrum g15 . // Et de tangens sectionem. // Ordinate ducta ex eique aequidistans16 bl. // Relictum punctum in sectione n17. // Ordinate tnm. // cn aequidistans18 ipsi de tangenti.

Iam per 43am praemissam
triangolo gmt aequale est
angolare aperta triangolo tnc
triangolo glb
simul sumptis: quod erat demonstrandum.

Inizio della pagina
->