F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus Propositio 36
<- App. -> <- = ->

36a Si hyperbolen vel ellipsim vel circuli periferiam tangat quaedam linea coincidens transverso speciei lateri: et a tactu ducatur linea ordinate ad diametrum; erit, ut1 recepta sub tangente ad extremum transversi lateris, ad receptam sub tangente ad alterum extremum lateris, sic2 recepta sub applicata ad extremum ad receptam sub applicata ad alterum extremum lateris: quare eiusdem rationis continuas esse.3 Et inter tangentem et sectionem alia linea non intercidet.

Sit hyperbole, ellipsis vel circulus, cuius diameter ab. // Tangens autem gd. // Ordinate ducta ge.

// Dico iam quod est sicut be ad ea sic bd ad da.

// Si enim non sit.

// Ponatur iam ut4 bd ad da [A:20v] sicut bh ad ha. // Et ordinate ducatur hz.

// Quare, per 34am praedictam

figura 1
dz coniuncta tanget5 sectionem in ipso z puncto, cadensque extra sectionem occurret producta ipsi dg. // Eruntque duarum rectarum iidem termini. // Quod est absurdum.

// Omnino ergo erit, sicut be ad ea sic bd ad da.

// Quod est primum ex demonstrandis.

// Dico item quod inter sectionem ag et tangentem gd alia linea non intercidet. // Si enim possibile est, intercidat gt.

// Itaque tangens erit gt. // Et ordinate ducta ge.

// Quare per praesentem propositionem, erit sicut be ad ea sic bt ad ta

figura 2
.

// Fuit autem sicut be ad ea sic bd ad da. // Igitur sicut bd ad da sic bt ad ta.

Et coniunctim sicut6 ab ad da sic ab ad ta.

// Quare per 9am 5i [S:30] Euclidis da at ad invicem equales7: quod est impossibile. // Inter sectionem igitur et tangentem linea non intercidit. // Quod demonstrandum supererat.

Inizio della pagina
->