F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | Propositio 1 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
1a Quae a vertice conicae superficiei ad puncta, quae in superficiem sunt, ducuntur, lineae rectae in ipsa sunt superficie. ![]() In conica superficie, cuius vertex a punctum1: assumatur b punctum; et2 ducatur recta agb. Dico quod agb recta est in conica superficie. Non enim sit3; si possibile est. Et per diffinitionem, quae conicam superficiem describit, esto recta dae per circulum ez ducta, manente puncto a ibitque per punctum b. Quo fiet, ut duarum agb et ab rectarum [S:7] iidem sint termini: quod est absurdum. Non est igitur Agb recta extra superficiem. Utique ergo in ipsa superficie4: quod est propositum.
Corollarium
Et perinde manifestum est, quod si a vertice conicae superficiei ad punctum, quod sit intra superficiem, ducatur recta, cadit intra superficiem: si vero ad punctum, quod si extra superficiem; erit etiam5 utique linea extra superficiem.
|
Inizio della pagina |
-> |