|
Formatio pyramidum heptagonae et octogonae. Et aliarum. Caput 4um.134
Calagurae.135
281
Heptagona pyramis fit ex aggregato 136 pyramidis collateralis in 2o ordine cum praecedenti pyramide primi ordinis sicut in basibus earum fiebat. Similiter octogona pyramis fiet ex congerie heptagonae pyramidis collateralis cum praecedenti la pyramide primi ordinis quem ad modum eius basis ex illarum basibus formabatur.
282
Quae regulae facillime demonstrantur et intelliguntur.
283
Item eodem modo na pyramis per pentagonam: et pentagona per quadratam et quadrata per triangulam in secundo ordine formari possent. Sicut in basibus earum fit.
284
Item sicut omnis lus primi ordinis triplicatus cum unitate lum 2i, quadruplicatus cum unitate 2i. Quincuplicatus cum unitate num 2i, sexcuplicatus cum unitate, um, septuplicatus cum unitate, heptagonum, octuplicatus cum unitate octogonum, ut ratio centralis unitatis et circumpactorum triangulorum multitudo exposuit, collateralem constituit; ita et omnis in primo ordine pyramis triplicata pyramidem lam 2i, quadruplicata pyramidem tam 2i, quincuplicata pyramidem nam 2i, sexcuplicata pyramidem nam 2i, septuplicata pyramidem septangulam, octuplicata tandem pyramidem octogonam immediate sequentem, cum tot tamen unitatibus coniuncta, ex quot constat formandae pyramidis altitudo formabit. Oportet enim ut formata pyramis excedat apice formantes, quae in vertices desinunt, primum superficialem circa unitatem sub apice positam continentes.
285
Haec speculabamur ad horam noctis 3am diei 18 decembris 1553 dum Vizinii cum Fernando Vega diversaremur.
|