|
[A:66r]
Formatio columnarum heptagonae et octogonae. Et aliarum. Caput 5um.137
286
Calagurae
287
Omnis columna generatur ex ductu suae basis in radicem. Item columna heptagona fit ex praecedenti columna la primi ordinis septuplicata cum eiusdem lo septuplicato, cumque tot unitatibus ex, quot constat faciendae columnae celsitudo. Similiter columna octogona fiet ex praecedenti columna la primi ordinis eiusque lo octuplicatis cum unitatibus celsitudinis, hoc est cum radice collaterali. Immo, ut latius regulam extendam, omnis columna secundi ordinis fit ex praecedenti columna la primi ordinis eiusque lo multiplicatis in numerum laterum columnae propositae, atque ex radice collaterali. Quae regula ex regulis formationis basium praemissi capitis facillime demonstrantur et intelliguntur. Item sicut omnis138 forma superficialis 2i ordinis fit ex forma collaterali laterum uno pauciores et ex lo praecedenti in primo ordine; sic et omnis columna 2i ordinis conflabitur ex columna collaterali laterum uno pauciorum et ex columna la praecedenti cum suamet basi primi ordinis. Assumitur enim basis, ut columna la adaequet eius, cui adnectitur, columnae celsitudinem.
288
Sic absolutae sunt basium, pyramidum ac columnarum formationes.
289
Haec ibidem postridie.
|