O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 41
<- App. -> <- = ->

Propositio 41a

1 Omnis pyramis hexagona aequiangula aequalis est aggregato trium pyramidum, scilicet pentagonae collateralis, ac triangulae et quadratae praecedentium.

Exempli gratia, dico quod pyramis hexagona aequiangula quinti loci scilicet 125 aequivalet tres pyramides scilicet pentagonam quintam 75, una cum triangula quarta, scilicet 20, et quadrata quarta, scilicet 30. 2 Nam, per praecedentem, pyramis hexagona aequiangula quinta aequivalet duas pyramides, scilicet hexagonam tetragonicam collateralem 95 et quadratam quartam, scilicet 30. Per trigesimam septimam autem propositionem huius, hexagona tetragonica quinta aequivalet duas, scilicet pentagonam quintam et triangulam quartam, pyramides, scilicet 75 et 20. 3 Igitur hexagona aequiangula quinta aequivalebit tres, scilicet pentagonam quintam, triangulam quartam et quadratam quartam, sicut fuit demonstrandum; et eodem syllogismo in omni casu constabit semper propositum.

  \HEXE  95  \{3 \TRN  20
*  125  \{3
\PEN  75
\QDR  30

Inizio della pagina
->