[C:26v] Propositio 42a
1 Omnis columna quadrata, sive cubus, componitur ex duabus columnis triangulis, scilicet collaterali et praecedenti, et ex praecedenti triangulo.
Exempli causa, dico quod cubus quintus scilicet 125 componitur ex duabus columnis triangulis, scilicet quinta 75, et quarta, scilicet 40, et ex triangulo quarto, scilicet 10. 2 Nam, per diffinitionem cubus talis1 conficitur ex quinque quadratis quintis: tales autem quadrati, per undecimam huius, constant ex quinque triangulis quintis et ex totidem quartis. Verum quinque trianguli quinti, per diffinitionem, faciunt columnam triangulam quintam; quinque autem trianguli quarti faciunt columnam triangulam quartam et unum triangulum quartum. 3 Igitur cubus assumptus quinti2 loci aequivalebit aggregatum duarum columnarum3 triangularum quintae et quartae, et trianguli quarti; sicut demonstrandum fuit. Et simili argumento, quod pro quinto loco, pro quocunque alio procedam ad confirmandum propositum.
10 | | 10 | 15 | | 25 |
| | 10 | 15 | | 25 |
| | 10 | 15 | | 25 |
| | 10 | 15 | | 25 |
| | 10 | 15 | | 25 |
|
10 | | 40 | 75 | | 125
|
|