<Propositio> 11a
1 Omnis triangulus cum praecedenti triangulo coniunctus perficit1 quadratum sibi collateralem.
Exempli gratia: triangulus quintus scilicet 15 cum triangulo praecedenti scilicet 10 perficit quadratum quintum. Nam 15 per diffinitionem trianguli constat ex praecedenti triangulo et radice 5. 2 Igitur aggregatum talium duorum triangulorum constat ex tali radice et duplo trianguli praecedentis, [C:17r] hoc est, ex 5 et duplo ipsius 10. Sed duplum ipsius trianguli 10 per antepraemissam est parte altera longior quintus; ergo dictum triangulorum aggregatum, aequale erit aggregato ex parte altera longiore2 quinto et ex radice quinta. 3 Per praecedentem autem, parte altera longior quintus cum radice quinta conflat quintum quadratum. Igitur dictum triangulorum 15 et 10 aggregatum perficit quadratum quintum; quod est propositum.
|