<Propositio> 12a
1 Omnis quadratus cum radice sua et cum radice sequenti coniunctus, consummat1 quadratum sequentem.
Exempli gratia: quadratus quarti loci scilicet 16 cum radice sua scilicet 4 et cum radice sequenti 5 compositus, consummat2 quadratum sequentis loci scilicet 25. 2 Nam per nonam praecedentem, quadratus quartus cum radice sua coniunctus, efficit quintum parte altera longiorem; per decimam vero praemissam, quintus parte altera longior conflet3 iunctus cum quinta radice, quintum quadratum. Igitur quartus quadratus cum quarta et quinta radicibus acceptus conficit quadratum quintum; sicut proponitur.
20 | 16 | 25 | 4 |
| 5
|
|