F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus Propositio 5
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO V.

Propositi gravis centrum invenire.

figura 1

Sit grave propositum A: oportet in ipso A centrum gravitatis comperire. Suspendatur A per primum postulatum, a puncto utrumque relicto B, ducaturque ad horizontem perpendicularis BC. Rursum suspendatur, et ab alio puncto D, et perpendicularis ad horizontem ducatur DE: quae perpendiculares per praecedentem, se invicem in centro gravitatis, quod sit A, secabunt. Itaque A erit centrum gravitatis, quod comperire oportuit. Atque hoc quidem praecepto centrum gravitatis in quolibet gravi comperietur, sive grave propositum sit planum, sive solidum, sive regulare, sive qualiscunque formae, nihil interest.

Inizio della pagina
->