48
148
Octahedrum, dodecahedrum, icosahedrum si angulariter coire velint, excedent legitimum quatuor angulorum spatium. In praecedenti descriptione ad ad ab potentialiter minorem131 habent rationem, quam 7267 ad 2864 et minor est ratio 7267 ad 2864 quam octo ad tria: sed octonarii ad ternarium ratio est per 23um cap. quam habet latus angulus octahedri subtendens ad suum brachium.
149
Igitur a fortiori ad potentialiter ad ab minorem habet rationem, quam latus angulum octahedri subtendens ad suum brachium. Quare, per 26um cap. angulus octahedri maior angulo abd non capit igitur angulus abd angulum octahedri. Sed angulus abd est spatium, quod relinquitur post dodecahedri cum icosahedro connexionem. Ergo huiusmodi tres anguli octahedri scilicet, dodecahedri icosahedri132, excedunt aliquanto iustum loci complementum.
|